30 Item, petiit a nobis prefatus ambaxator quod omnes Veneti deberent in transitum fluminum transire sine aliqua solutione liberi, cum primo solvebant contra eorum privilegium. Nostra responsio est quod omnes Veneti libere in transitu fluminum nihil solvant datium, immo franchi, prout in eorum privilegio continetur. Item, petiit a nobis prefatus ambaxator, quod ligna Vene-torum in portu Ayatii existentia, valeant armisare in annulis ferreis qui in Castro maris sunt in muro. Nostra responsio est quod multum placebat nobis, quod Veneti deant armisare sua lig-na in portu Ayatii existentia in dictis annulis. Item, petiit a nobis prefatus ambaxator quod pauperes Veneti qui sunt in regno nostro, non vexentur per officiales nostros et distrahuntur ab eorum servitiis que eis ad maxima damna redundant. Nostra responsio est quod non placebat nobis quod aliquis Venetus pauper, nec alius in regno nostro vexaretur, et mandavimus per totum nostrum regnum, quod nullus ex nostris oflficialibus audeat vexare aliquem Venetum pauperem nec alium, et si contra precepta nostra attemptaverit, punietur. Item, petiit a nobis prefatus ambaxator quod, mercatores Veneti cum emebant Sisii vel in aliis civitatibus nostri regni, pelles, corea, sive setam, cogebantur solvere dreturam quod erat contra eorum privilegium, et quod amplius non deberent solvere talem dreturam. Nostra responsio est quod mercatores Veneti in emendo talia, non debeant aliquid datii solvere, sed remaneant franchi, prout in eorum privilegio continetur. Item, petiit a nobis prefatus ambaxator quod, cum mercatores Veneti veniebant Ayatium et habebant multas merces ad discar-gandum et non poterant discargare, nisi in portu, redundebat eis ad maximum damnum et periculum, et quod deberent habere licentiam discargandi in splaia, que vocatur in nostra lingua Jalon *. Nostra responsio est quod omnes mercatores Veneti debeant deinceps discargare omnes suas merces in Jalonem, salve argentum quod volumus quod in portu discargaretur. 1 Non nella lingua armena, ma piuttosto nel greoo moderno donde nel turoo yali, spiaggia di mare o scala.