129 266. 1310, Maggio 13. Il Doge al Bai'o di Negroponte. (558). Baiulo Nigropontis. Graves querelas percipimus quod vir nobilis Johachimis Sanulo cum duabus galeis armatis gentem Cipri et Armenie derobavit, propter quod gens nostra in ipsis locis extitit pignora facta. Que nobis sunt tanto gravia quantum possunt, et ideo volentes super inde sicut convenit providere, scribuirnus vobis et per nos et nostrum consilium minus et de XL vobis precipiendo mandamus quatenus infra octo dies postquam galee nostre applicuerint Nigropontis debeatis ad domum ipsius Johachini .vel in Plathea stridari publice facere, quod usque ad tres menses immediate ipsam stridationem sequentes coram nobis ad respondendum super predictis derobacionisper eum factis, debeat personaliter comparere; Alioquin si infra ipsum terminimi non comparuerit contra ipsum procedemus tanquam ipsum confessimi; Rescribendo nobis quic-quid feceritis in premissorum et diem qua facietis fieri procla-mationem predictam. Datum die XIII madij, VII Indictione. [Lettere del Collegio, c. 82 t.°], 267. 1310, Maggio 14. Il Doge al Re Ossin. (564). Regi Hermenie. Ambaxatam ex parte vestra Serenitatis nobis expositam secreto, per nobiles et sapientes viros, Gerardum militem, et Ni-colaum Maurocenum honorabilem civem nostrum, ambaxatores regios, intelleximus diligenter, et sint illi qui disposuimus nos et Comune nostrum iamdin et nunc magis ad antedicta regia 17