38 14 1333, Novembre, 10. Secondo Primiegio * di Leone IV. In nomine Patria et Flii et Spiritus Sancti, Amen. Leo, Dei gratia adjutorioque ejus, rex omnium Armenorum, filius in Cristo quiescentis regis Armenorum Ossini, potens et sublimis de Ru-binis. Quia propter petitiones et preces magni et gloriosi ducis domini Francisci Dantulo, una cum communitate Venetorum, concedimus, mediante honorando et fideli ambaxatore eorum, quem destinaverunt ad nostram regiam majestatem, scilicet dominum Jacobum Trevisano, omnibus Venetis qui fuerint Veneti et filiis Venetorum, super illa libertatem ac privilegium, quod conces-seramus eis per unum cirographum atque bullam auream; concedimus similiter et confirmamus novas gratias eis, quas petierunt a nostra regia majestate. — Primo, quod omnes Veneti qui fuerint Veneti et filii Venetorum, cum suis facultatibus, possint venire, stare, recedere in nostra Dei custodiata terra, sine aliqua molestia vel vim factione2. — Secundum, quod Veneti et illi Venetorum de terris Venetorum, scilicet de Venetiis, de Crete, de Nigropoute, de Cothrono et Mothono et de aliis terris que sunt eorum, omnes isti supradicti secundum constitutionem privilegiorum suorum expe-diantur. — Tertio, quod illi Veneti qui sunt texitores pannorum de zambellotis et habitant3 in terris nostris, nunc libertatem dedi-mus eis per nostra privilegia, quod illi et illorum filii liberi erunt de juribus regalibus pro artibus suis quas faciunt, et nemo injuriam faciat eis. — Quarto, quod illi Veneti qui tabernam te-nent ad vendendum vinum in terris nostris, exationem illam quam recipiunt ab eis ofììciales nostri, unum tacolinum in septimana, amplius non dent; sed [si] vinum suum secundum taxatam men-suram non vendiderint, vel sibi mensuras fecerint plus aut minus, officiales nostri secundum quantitatem offensae, possent illos con-demnare; sed plus nullam injuriam vel molestiam inferant eis. 1 Publicato molto difettuosamente nel Cartulaire di Langlois, p. 193-4. 2 habitatores. 3 infractione.