194 350. 1327, Ottóbre 18. Griso maestro di asse vende un suo Panfilio (*) a Gagirone genovese. Die decimo octavo indictione undecima Aiacie. Manifestum facio Gis magister de Assa Venetus habitator, quia in Dei et Christi nomine cum meis heredibus dovendo, atque transacto tibi Gagiron Januensi habitatori et tuis heredibus unum meum Panphillum cum omnibus suis coredis a modo cum pienissima virtute et potestate habendi, tenendi, dandi, donandi, dominandi, vendendi, commutandi, alienandi et pro anima indicandi ac quic-quid inde tibi placuerit faciendi nemine tibi contradicente ; quia ex inde per omnia foris facio et ipsum in tua tuorumque here-dum et successorum potestate relinquo atque transacto. Precium autem ex inde a te habui et recepì tacullinos octingentos. Qua-propter plenum et irrevocabilem securitatem facio Ego Gis magister de Assa cum meis heredibus tibi predicto Gagiron ianuensi et tuis heredibus. Quatenus tam predicto Pamphillo quam de suprascripto eius pretio securus et quietus permaneas in perpe-tuum. Quia nichil inde remansit unde te amplius requirere aut compellere valleam per ullum ingenium sive modum promittens insuper ipsum Pamphillum tibi per me venditum ab omni homine et persona tibi defendere et guarentare coram quoqumque iudice tam seculari quam ecclesiastico seu quacumque maiestate sub obligacione omnium bonorum meorum presentium et futurorum et nichilominus hoc manifestationis securitatis et promissionis carta in sua permaneat fìrmitate. Testes dominus Blancus Bono et Petrus Gysi. * Bastimento o Tenda? IS