144 factionem et emendam debitam et inventala fieri debere de iure. Qui Petrus ad predicta respondit quod ad dictos indices ire nolebat sed potius recusabat et recusavit dicens quod non intendebat nec intendit coram eis alicquod ius suum prosequi vel litigare, sed paratus erat rem solum recipere satisfactionem a domino duce et comuni Venetiarum de predictis si eam sibi tacere vole-bant ut petebat et petit. Qui dominus Dux cum suo consilio et prò comuni Venecie iterato protestatus fuit versus dictum Petrum presentem et audientem ac intelligentem quod per ipsum dominum ducem nominibus quibus supra non stetit nec stat nec stabit quin eidem Petro omni tempore faciant seu fieri faciant breve etsum-marium iusticie complementum et satisfactionem debitam, et in-ventam sibi fieri debere de iure secundum formam litterarum prò parte suprascriptorum ad ipsum dominum ducem directa-rum. Sed stetit et stat per ipsum Petrum quod contra ius et contra formam dictarum litterarum recusavit et recusat dictam suam prosequi et recipere rationem et breve iusticie complementum et satisfactionem inventam sibi deberi de iure sicut et alias pluries sibi oblata recipere recusavit. Ego Bonincontrus imperiali auctoritate notarius predictis interfui et rogatus scripsi. 282. 1322. Altra lagnanza di Pietro Quatrolingue. Exemplum peticionis Petri de Quatrolenguis burgensis domini Regis Francorum. Magnifico et Excellentissimo Domino Jobanni Superando Dei gratia Venetie Dalmatie atque Chroatie duci spectabili, domino que quarte partis et dimidie totius imperii Romanie, et honorabili atque egregio generali concilio perinclite civitatis predicte, prò parte Petri de Quatorlenguis burgensis domini Regis Francorum illustris significatur humiliter et devote, quod cum Marquisius.