149 aliqui vel aliquis volunt potere vel conqueri de comunitate Ve-neciarum quod veniat ad dictam curiam coram dicto domino baiulo et eidem domino baiulo exponat suam querimoniam de hominibus supradictis dicto die et sequenti, quia ipse Ser Gui-lielmus paratus erat et paratum se offerì sattisfacere cuilibet eon-querenti de iure, etc. Et quod preter hec dicto auno scilicet sexto idus Aprilis (a die XI Aprilis) Petrus Quatuorliug'uis mercator qui dicitur se de Sancto Antonino que terra proponitur esse domini Regis Francie, dixit et notificavit dicto domino baiulo pro rege Maioricarum quod Marcus Baseio, etc. immo per hanc talem allegationem in-validam et inanem potest haberi in imsticia dicti Petri et dolus colligi manifestus : nam preconizatio ipsa si fuit facta processit a non suo domino vel iudice ut patet per allegata per eum ; nam appellat se subditum Regis Francie et non Regis Maioricarum, composito sine preiuditio quod quantum a parte domini rite facta fuerit ipse Petrus non comparuit infra prefixum terminum ut per scripta habetur perspicue, immo elapso iam termino per mensem et ultra in absencia nuncii domini ducis predicti : propter-que ipsa preconisatio nichil valet, sed per instrumentum publicum patet qualiter dicto armo die XXVII februarii dominus Johannes Ricardi iurisperitus locumtenens domini iudicis curie regie Mon-tispelusani fecit ad requisitionem dicti Ser Guilielmi de Fraga-nesco pro parte domini regis Francie preconizari quod quilibet volens conqueri de Venetis faciat se scribi apud curiam per ipsam diem, nam inde in antea non audiretur; quo preconizatione facta nullus comparuit dum ipse iudex usque ad noctis tenebras expe-ctasset. [Commem. II, c. 139. N.° 353].