106 234. 1333, Giugno 17. Consulto per mandar ambasciatore al Re, per la riduzione del dazio, ecc. con minaccia di rivocare i Veneziani dal suo territorio. Capta. Quod Partes possint poni pro facto Ambaxate Harme-nie, ut videbitur Domino, Consiliariis et Capitibus de XL, non obstante quod non est diffiuitum unde accipi debeat pecunia am-baxiate si capietur. Capta. Cum ad honorem nostrum pertineat solicite procurare, quod nostri fideles cum propriis mercationibus, et rebus suis benigne ubilibet pertractentur, et sicut liabitum est jamdiu, et per nostrum Ambaxiatorem et per nostros inercatores venientes de Armenia, et per litteras nostri Baiuli de inde: ne dum privi-legium, quod habemus a rege Armenie nobis non servatur, verum etiam ultra eius inobservantiam, fideles nostri in regno Armenie diversimode molestantur, non videbitur sapientibus quod in dicto facto pro nostra conservatione sit sub silentio transeundi: quia considerantis gravibus litteris per nos missis dicto Regi, per quas semper ferventer scripsimus de providendo in dicto facto, quando nullum per nos apponeretur remedium in predictis, non esset aliud dicere, nisi quod nos continue maioribus molestijs aggraverei. Et propterea consulunt, quod committatur alicui ex mer-catoribus nostris ituris pro invernando in Armenia, cui videbitur Domino, Consiliariis et Capitibus quod in nostrum ambaxatorem vadat ad dictum Regem; et expositis sibi cum verbis generalibus gravitatibus, que fiunt nostris, et quomodo nobis privilegium non servatur, procuret obtinere ab eo, quod per totum regnum mandet et ordine! cum effectum, quod ipsum privilegium, quod habemus ab eo, nobis inviolabiliter observetur, nec ad speciali-tatem aliquam idem ambaxiator se reducat, nec in specie de ali-quibus gravitatibus que fiant nostris, contra formam dicti privilegi faciat aliquam mentionem. Verum dentur dicto ambaxatori capitula que apportavit secum de Armenia Ser Jacobus Trevixanus, de quibus fecit ambaxiatam