17 7. 1304, Giugno 10* Quitanza fatta ai Veneziani per i loro débiti nel fatto antescritto. In nomine Domini, Amen. Noverint universi presentis instrumenti publici seriem inspecturi et àudituri, quod Baronus To-rocius, Conestabuli ducha, pro domino rege Armenie, hodiè in Lajacio, secundum quod recitavit de lingua armena ad latinam Gruillelmus drugomanus curie, dixit et confessus fuit Johanni Permarino hodie baiulo burgensium Yenetorum de Lajacio; quod de mandato domini regis Armenie et baronorom Ligossi et Galo-zazi, Capitaneorum de Lajacio, habuit et recepii ab eodem Johanne Permarino bajulo, solvente pro burgensibus Lajacii, dere-mos novos Armenie mille ducentos xiiij, pro dare et solvere Bimdoni Secimerende hodiè consuli Pisanorum, pro emendatione dampni eidem Bindoni facti in castro de terra per bajulum, mercatores et marinarios duarum galearum Yenetorum, que cepe-runt castrum Lajacii de terra, et deraubaverunt in tempore pro-xime preterito; et in quibus galeis erant Andreas Sanutus, Paulus Mauresinus, Pantalon Mauresinus et plures alii mercatores; quem1 vero Bindonem Sechamarendam consulem de predicto dampno sibi facto, primo jurare fecit quod tantum fuerat, ut dixit dictus ducha, habuisse in mandatis de predictis omnibus a predicto do-mnino rege et capitaneis. Et abrenuntiavit dictus ducha omni exce-ptioni et juri, que et quam contra in aliquo predictorum dicere aut apponere posset, et predictorum deremorum non habitorum et non receptorum ut supra et omni juri, et ad peticionem domini Johannis Permarini, dictus ducha, de predictis, me notarium infrascriptum communis Januensis et domini regis Armenie, deberem conficere publicum instrumentum in testimonia predictorum, in quo suum sigillum apponere promisit et testatum et factum bullavit. Hoc fuit actum in Lajacio, in castro de terra ante portum, loco ubi curia tenetur, anno Domini nativitatis m0cc(Piiij0, indictione se- l quod, ■ 3