39 Quinto, quod quando Veneti mustum vel vinum emebant vel vendebant in civitate, recipiebatur ab eis jus, pro qualibet vegete unum deremum novum, et quando portabant ex civitate duos de-remos novos, ulterius non dent supradictum jus quia demissimus eia. — Sexto, quod illa jura que dabant in civitate Tarsous, pro qualibet salmam in introitu et in exitu, et etiam in peliparia in emendo vel vendendo coria, similiter in portu intrando et exeundo cum navibus suis, ainplius non dent Tarsensi, quia demissimus eis. — Septimo, quod omnes Veneti qui fuerint Veneti et filii Ve-netorum possint emere lanam de zambelotis et portare extra terrain nostram vel quascumque mercationes, secundum quod con-cessimus eis in alio privilegio nostro. — Octavo, quod illud jus, quod pro balla de pannis dabant in pannis mensuratis, amplius non dent quia demissimus eis. — Nono, quod per officiates nostros V eneti non cogantur ad recipiendum frumentum vel sai, nec alia aliqua, nec violenter faciant eos operari. — Decimo, quod si aliquis furatus fuerit de rebus Venetorum et reperiatur fur, capiatur per nostram curiam et incarceretur ; res tamen furate reddantur domino suo, sed fur remanebit ad mandatum nostre curie et ca-stigationem. Et si aliquis de populo nostro vel de subditis fuerit debitor aliqui Veneto et propter debitum incarcerabitur, non exha-tur de carcere donec reddet debitum, vel det fidejussorem, quod exeat et quando poterit reddat. — Supradicti vero Veneti erunt di-lecti et honorati et conservati, persone et bona eorum a nostra regia majestate et a nostris officialibus; et ex tunc quod nunc nullus habeat potestatem a regia nostra majestate subditis, a majoribus vel minoribus addicere, vel resistere nostris mandatis, sed sic remaneant firma et rata singula et omnia sicut superius mandavi-mus sine contradictione et resistentia a quocumque homine. — Et ad confirmationem omnium supradictorum apposuimus cirografum nostrum super pretiosurn Privilegium et sigillavimus nostre regie majestatis aurea bulla. Datum anno incarnationis Domini millesimo trecentesimo trigesimo tertio, et antea computationem scilicet Armenorum septingentesimo octuagesimo secundo, mense novem-bris, die decima, sub cancelleratu honorabilis viri dominni Joannis. [Liber Pactorum, III, f. 49].