277. 135 1302, Novembre 18. Lettera di Marco Siboto al Doge, per i Marsiliesi che pretendevano d’esser depredati da' Veneziani in Ayazzo. Exemplum cujusdam littere misse a discreto Viro Marco Siboto Domino Petro Gradonico Duci Veneciarum. Ducali celsitudini per alias meas litteras scripsi adventum meam Massiliam et de Ambaxata mea facta Vicario Regio, ludici maiori et consilio generali Massilie simili et semel et que mihi respondeantur quod haberent consilium et respondeantur mihi taliter quod haberem esse contentus. Omissis Finis fuit quod in adventu vicarii qui esset brevis expedire-tur negotium aliquali modo; verum hoc dicunt ipsi tractatores et alii, quid possumus nos facere vobiscum ; vos estis hic et satis-factionem petitis quam non debemus facere quia spectat ad officiales regis qui fecerunt totum illud quod dicitis de relaxatione predonis, acceptatione fidejussorum et permissionem hominum Massilie qui emerunt de rebus depredatis, et ex alia parte de vos capitis nostros, nam duo de nostris cum eorum havere sunt arrestati in Candida et plures alii nostri habent requirere et recipere a comuni Veneciarum de damnis eis illatis in Armenia et alibi ad que quidem satis eis respondendi ad plenum, etc. Scripta Massilie die XVIII Novembri. [Commemoriale I. c. 29].