113 coram dominationem que velint facere et armare dictas galeas, et dare plezariam sequendi viagium secundum usum. Si vero non conparverint tot persone que velint facere et armare dictas galeas, elapso termino dictarum octo dierum, veniatur ad istud consilium, et fiet sicut videbitur. Capta. Quod ad dictum viagium Cypri et Hermenie armentur galee octo per speciales personas, de mensuris illarum qui hoc anno iverunt in Romaniam; et quod per comune diete galee dentur armare volentibus, cum corredis et armis et conciate. Hec modo scilicet, etc. Galee supradicte Cypri et Hermenie eundo et indeuudo sint ad unum denarium, scilicet de nabuli. Cum magnum sinistrum sit nostris galeis que vadant in Cy-prum et Hermeniam facere reditum suum deversos Cretam, vadit Pars quod diete galee eundo ad dictum viagium, teneantur ire in Cretam, et tunc ibi levare debeant omnes mercationes, que eis fuerint presentate ad levandum pro conduciendo Venetias: habendo tale nabulum ex eis qualis haberent si in reditu earum illas levassent in Creta. Et ab hoc non teneantur nec astricte sint diete galee facere viam de Creta in reditu sue. Iiem. Quod omnes mercationes subtiles que postquam galee nostre dicti viagii de Creta recesserint, fuerint invecte in manibus nostrorum, et presentate Ducbe et consiliariis Candide; possint mittere et conduci Venetias cum lignis dissarmatis, cum ordine de quoque pro Cent.0 redeundo de Creta usque ad medium mensis Octubris hunc proxime subsequentis. Et si cousilio est contra, etc. 25. Alia Pars fuit super dicto facto, quam posueruntSerJohannes Maurocenus consiliarius, consentientibus aliis consiliariis et Capita de XL, et fuit ante de stando firmi. 46. 15