119 Delectantes, quod sicut sciunt, unionera fecimus cum magnifico fratre nostro Dm° Duce et Comuni Janue, in qua quidem unione utraque para contribuit, ut misit. certum numerum ga-learum optime armatarum, quarum Capitaneis commissum est, ut in casu, quo Soldanus Babilonie non attendat ad pacem et ad ea que honori colligatorum congruunt, instent ad damnum ipsius Soldanis et subsidiorum suorum. Que quidem unio, sicut notum est, erit magnus et notabilis favor Regno Armenie, et omnibus Christianis partium Orientis. Insuper, qui scimus dispo-sitionem et voluntatem prefato magnifici Fratri nostri D“ii Ducis et Comunis Janue, concurrere una cum nostra, ad unum finem, parati sumus committere, per litteras nostras Capitaneo nostro galearum strecture unionis, quod in casu quo pax inter nos et collegatis nostris, ex una parte, et Soldanum ex altera fiat, faciant juxta posse, quod in ipsa pace sint et includantur dictum Regnum Armenie et gentes sue pro bono et quiete ac conservatone dicti Regni. Propterea, quia ipsi Ambaxatores Armenie dicunt quod I)ms Papa obtulit eis Crucem, quando fieri poterit Passagium generale, quod presentialiter fieri non potest, ob guerras vigentes in par-tibus Occidentalibus, dicatur ipsis Ambaxatoribus, quod quanto dictum Passagium fiet, faciemus, et id quod erit secundum Deum et honorem nostrum. Et quia Dominus Dux Janue nobis curialiter scripsit, dicens, quod in casu quo nobis placeat, foret contentus, quod regnum Armenorum in quantum fieri potest, includeretur in pace, respondeatur ei regraciando sibi, de sua curialitate, et quod similiter placeat nobis, ut dictum Regnum includatur, si fieri poterit. [Libro XXXIII, 37]. 246. 1373. L'Arcivescovo di Tarso ambasciatore del Re di Cipro a Venezia. Responsio facta Domino Archiepiscopo Tarsiensis Ambaxatori Dmi Regis Cipri, et principis Antiocheni. 25. [Indice II, 16].