117 Capientibus partem in dicto conailio dicto capitaneo et Baiulo. Et si dictum erit quod vadant, sit in liberiate Capitanei standi in partibus Armenie per XII dies vel inde infra, sicut ei videbitur melius. Verum si galee non venient in Armeniam, stare debent in Cypro per dies XV, non computato die quo aplicuerint in Cyprum nec die sui recessus. Et si eundo stant in Armeniam, minus duodecimo diebus, debeaniur stare in Cypro per illos diebus quibus stetissent minus in Armeniam. 25. Alia pars est quod stent in Cypro diebus XVIII. 43. Non sincere 3. [Lib. XVII. 64 t0]. 242. Armentur VI galee nunc ut continet Pars Sapientium, et tempore solito armabuntur X galee prò viagio Constantinopolis et Armenie, etc. 69. 74. [Lib. XVII, 66, t0]. 243. 1337, Settembre 3. Ordine al bailo di Cipro per li Veneziani debitori ai Saraceni massacrati in Ayazzo. Bajulus Cypri faciat preceptum nostris qui erant debitores Saracenis mortuis in Ajacio ab Armenis, quod debeat soluisse in Venetiam. 85- (Indice, I, 42). Cum quando Saraceni qui erant in Aiacio fuerunt mortui ab Armenis, aliqi nostri fideles erant debitores dictis Saracenis; qui nostri fideles dederunt et dant in Cypro nostro Baiulo Plec-zariam de ipso debito, et conveniat prò honore dominij et bona fama nostrorum, quod provideatur de securitate diete pecunie et illorum quibus spectat de iure; Vadit Pars, quod scribatur Baiulo Cypri, quod faciat preceptum illis nostris qui sunt debitores in dicto facto; quod pecuniam sui debiti debeant soluisse in Venecias, usque per totum mensem Maij proximum. Remanentibus Plazariis in sua fìrmitate, donec fuerint soluti dicti denarij. Qui denarij ponantur ad Cameram frumenti, cum recordatione factis.