16 rum mertium, quas dixit sibi constitisse bisantios saracinatos ducentos et quinquaginta. Item, ballam unam camatororum de Cormi et carpitarum de Curcha, quas dixit sibi constitisse bisantios saracinatos CL. Item, cassiam unam cum davi, plenam cen-turiis de Parisiis, et cultellis et speculis et sabone et candella-rum de cera, quam dixit sibi constitisse bisantios saracinatos CL. Item, scrineum unum parvulum, in quo habebat, ut dixit, bisantios quinquaginta in trossis transversibus saracinatos. Item, le-ctum suum, et vestes, et arma et suppellectiles suas, quas et que extimabat bisantios CL saracinatos. Sub examine domini Johannis Bordi, consulis Plasentinorum, in dieta terra Layassi, anno ab incarnatione Domini m.cc.Lxxxxv0, indictione w)'*, die ij* mensis septembris. Bacciameus Saruetula de Picis, juratus, dixit quod predictus Petrus perdidit et depre-datus fuit a dictis quatuor galleis, rebus et pecunia, et omnibus que habebat super dieta navi; veruntamen quas res et quantas fuissent, ignorabat, sed bene viderat ipsum super dieta navi euntem ad dictum viadum (?) cum ballis et cassis et aliis rebus. Interrogatus quomodo hoc scit, respondit: quia interfui quando diete gallee ceperunt dictum Petrum et ipsa res et omnes alias diete navis. Interrogatus quando fuit hoc, dixit: de proximo preterito mense maii. Item interrogatus ubi fuit, dixit: prope dictam terram Layassi. — Ipsa die, Petrus Danielis de Narbona, scribanus olim diete navis et Bonusenha Albertin de Pisis, jurati, dixerunt: quod predictus Petrus Quattrolingue caricavit et misit quasdam ballas et cassiam suas in dictam navem, sed nesciebant de quo essent, vel quod intus haberent, et suas arneses et suppellectiles; quas res omnes dixerunt, quod ceperunt et depredaverunt predicte gallee Venetorum. Interrogati quomodo sciunt, dixerunt: quia di-ctas res viderunt in dieta navi, et quia interfuerunt, quando predicte gallee ceperunt eas. Item, interrogati quando et ubi fuit, dixerunt: de suprascripta mense maii, juxta dictam terram Layassi. — Actum in Layasso Hermenie, in logia Plasentinorum. [Commemoriali, II- f. 136-7].