8 et omnes homines Veneti qui sunt ultra mare et citra et veniunt in terram nostram, salvi et securi sint et sine timore a nobis et omnibus nostris in omnibus locis qui sunt vel erunt sub dominio nostro tam persone eorum quam res et omnia sua bona eundo, stando, reddeundo, vendendo et èmendo sine datis aliquo persolvendo. Habeant autem libertatem in portibus, in civitatibus, in pon-tibus, in exitibus et in omnibus locis, excepto quod omnes Veneti habitatores semper in cismarinis partibus si transierint per Por-tellam teneantur persolvere dricturam sicut loci consuetudo est; et excepto quod omnes Veneti qui attulerint aurum et argentum et inde bizantios seu monetam fecerint, teneantur persolvere dricturam sicut persolvunt hii qui bizantios seu monetam operantur in Acconis partibus; quod si bizantios seu monetam inde operati non fuerint, nullatenus dricturam persolvere teneantur. Si autem Venetorum vas frangatur in omni terra nostra in ripis vel in mari, quecumque evaserit a mari sive homo seu res vel navis, erunt securi et sine timore a nobis et ab omnibus subditis nostris; et si homines alterius gentis fuerint in ipsa navi suberunt mandato nostro. Et si navis alterius gentis fran-gatur et aliquis Venetus fuerit in ea, Venetus erit liber et sal-vus cum omnibus rebus suis, navis autem cum aliis hominibus nostre suberit iussioni; et ipsi Veneti non recipient aliorum ho-minum res vel naves in sua custodia ut eas liberent tamquam suas. Quod si aliquis Venetorum voluerit transire per terram nostram in aliam terram seu Christianorum seu Sarracenorum ubi pacem et treuguam habeamus, vadant, quandocumque voluerint, et reddeant cum omnibus suis mercimoniis sine contradictione aliqua; et si aliquod dampnum in ipso itinere venetico viatori evenerit ad restituenda ablata, tamquam nostra propia operam dabimus et laborem. Et si moriatur Venetus in terra nostra et bonorum suorum ordinationem fecerit ipsamque in manibus Veneti seu cuiuslibet, posuerit, ordinatio illa stabilis sit et firma; et si mortuus fuerit sine ordinatione et aliquis Venetus interfuerit, res et bona mortui in manibus astantis Veneti sine contradictione aliqua deveniant.