402 DECADIS SECUNDiE o omnes propius Brundulum coibant, fpeculatoriis navigiis utentes , ut fi quid hoftis moviifet, continuo fciri poffet. Ita fe res Veneta ad Brundulum habebat : quum tribus interim navibus dextro littore mitfis cum praefidii parte, Lauretum Venetus oppugnatione adortus, paucis diebiis recepit, receptum fido lìrmavit praefidio : Turrimnovam, quae fub Genuenfium adventum conflagrarat, reftituit, re* li&is qui eam diligenti cura cuftodirent. Per eos dies, quibus Lauretum receptum eft, turris quae ad V irginium fuit ( quo in loco hoftes circa portum Praefidium habe-bant ) fubito tormenti idhi concuffa, ingentem traxitrui* nam, qua Petrus Aurius Ligufticae claffis praefeftus oppref-fus eft. Sunt, qui eum periiife dicant, dum navalem pugnarci cieret : quo cadente, reli&um fit praefidium , claflìs fubjecto igne deferta. Venetus vi&or fugientem hoftem Clodiam ufque infecutus, ibique ante parvam Clodiam przelium inftauratum : iterumque accepta clade , Ligurem vi&um, dimidio pontis amiifo, trepide intra moenia com-pulfum, captofque die illa Genuenfium fexcentos, toti* ^4emque fere caeios? in quibus praeter Aurium, de quo di-ximus, Thomas Gocius vir illuftris ruina pontis oppref-lus fit. Sed Chinatius rem aliter digerit : quem ut in aliis, in hoc quoque libenter fequimur. Ille non uno die, fed diverfis , haec quae diximus, gefta tradidit. Nunquam alias inimica caftra tam proximo inter fe loco fuere, nec quae telorum omnium multitudine ita mutua fe clade affiixe-rint. Ferunt nullum fuiife diem, quo non fupra quingen-tos grandiores lapides aeneis machinis excuifos cum ingenti itrage & ruina in alterutra caftra conciderint. Nec .in-terea circa urbem quietiores res erant : fed quotidie fecus minorem Clodiam per alterutrius partis occaiìonem praelia committebantur. Claufis in hunc modum Genuenfibus, ex Piceno agro, tota Flamminia, & ex Ferrarienfi per Padi fluenta cceptum eft Venetias navigari. Continuo igi* tur annona levata eft, quae ufque adeo invaluerat, ut pene ad exitium fit in urbe laboratum : ferunt quadruplo pluris folito triticum & omnia obfonia per id Cempus ve- niife.