8¿o DEGADIS QUARTÆ 14S5 ¡eum. Ac cum his juffit illi inftrumenta afferri, quibus eum ufum, non multo poft ad íupplicium Venetias miíit. Ferunt Canalem non minus Porco infenfum fuiffe, quam ilium Yenetis. Quippe qui fuperiore anno, quum ad Co-maclum præfidio effet, ab eo fubito incurfu oppreffus, Ferrariam captivus perdudus eft. Hæc circa Padum . Maroths Marcellus autem , maritimæ claffis imperator, Corcyra Gaiitpoiim fub verjs exitum profedus, Gallipolim oppugnatum ire per-^ ^ 0ppj¿um jn ¿revj peninfula, ea parte fitum, qua maxime Calabria in Ionium mare excurrit, Hadriaci fere & Ionii confinium : Senonum earn oram Plinius fuiffe ait, a quo loci nomen non omnino abhorret. Habebat Vene-ta claffis naves fex & quinquaginta, in quibus erant triremes fexdecim, onerariæ quinqué . Cum his Venetus Gallipolim adortus, non prius vim inferre ftatuit, quam oppidanorum tentarentur animi, poifent ne fuadendo monendoque eo adduci, ut voluntariam facerent deditionem. Sed quum nihil inde pacati redderetur, tum navibus circa littora appulfis, militum pars in terram exponitur, pars e navibus hoftem telis laceffunt. Oritur utrinque laboriofum certamen : hor-tatur remiges fociofque navales Marcellus ex prætoria navi, munitiones intrepide fubire jubet. Parent illi impera-toris dido : per tela, per faxa machinis excuffa in hoftem eunt : Dominicus Delphinus, Alovifius Garzonius , Con-ftantinus Lauretanus, Thomas Dodus , ac plerique alii triremium præfedi ante alios invedi, hoftem mirum in modum fatigant. Et jam non fine multorum cæde Venetus fcalas muro applicuerat , aliique muros fcandere oc-cœperant, alii refcindere adorti erant : quum Marcellus ex prætoria puppi fortiffi mum quenque appellans , fignis & voce ut muros occupent, hortatur : increpat etiam , fi quem intuitus effet minus ftrenue pugnam ciere : quondam ad hæc in fummum evadentes, clamore adjuvat : ac denique dum imperatoris optimi muñere defungi ftudet, Term tnt» tormento idus repente concidit. Vidit eum cadentemSa-f¿“!mor" gondinus ícriba, fubitoque pallio opperuit : inde cadavere in occultiorem locum translatofuos ut pergant vin* cere