129° 1292 Cum Gc-nuenjibus > exeuntibus induciti f iterum ca-ptum efl biliari. 1296 Pera a Vf-netis com-bufta. 245 DECADIS SECUNDiE dream hunc tulit, qui procedente tempore prius admini-ftrationem, inde Regis nomen recepit . Sunt, qui Ptole-maidis excidium in id tempus rejiciant 2 fed potiores te~ nent id, quod proximo libro docuimus. Cum Genueniibus iterum , induciis exeuntibus , cceptum eft bellari. Sed Venetorum fortuna baud tantum proximo bello Liguftico eminuit, quantum in hoc, quod illi aliquot interje&is annis fucceifit, eft depreifa. Et quia utriufque po-puli turn florentiffimse res erant, ac jam antea notae inter fe, aliquanto majores bellorum apparatus, quam ullo un-quam tempore, utrinque procelfere . Apparebat enim, non de Ptolemaidis poifeflìone, non de vico, aut sede, fed de mar is imperio atrox certamen futurum , Verum aliquanto prius movit Venetus, quam Ligur: quod ideo fadum credibile eft, quia per id tempus Genuenfes gravi bello Pifa-nos fuerant adorti : capto incenfoque praefidio , quod illi ad Liburnium habuerant , onerariifque ad id navibus cemento arenaque onuftis, in ipfo portu, ut mari civitati occluderent, demerfis. Erant Pifanorum opes jam antea non mediocriter accifae, vel poft cladem illam infignem ad Lamellum infulam acceptam, ubi duodecim hominum millibus, partim casfis , partim captis , undequinquaginta triremes Genuenfis vidor illis ademerat. Ut igitur Pifa-nos, quorum fida focietate primo Liguftico bello ufi fuerant , prsefenti periculo Veneti fubtraherent, averterentque ipfum Ligurem ab eo vi&oriae curfu, maturarunt primas belli partes occupare ingenti claife : quae fex, ut quidam au&ores funt, & fexaginta habuit triremes ; Rogerio Mau-roceno Prsfedo, in Ponticum mare ad res Genueniìum infeftandas eft miifa : alii fex & quadraginta fcribunt : alii in ea claife triremem nullam fuiife affirmant, fed alia omnis generis navigia. Primus in Perenfes impetus eft fa&us : proximum hi Byzantio locum communiverant. Vicum tunc eum potius quam oppidum fuiife crediderim, quem Genuenfes circa Ponticum mare negociantes ob Byzantii vi-cinitatem vulgo frequentabant. Eratque illis loci opportu-nitas admodum chara ad merces citro ultroque convedan- das :