4?« DECADIS SECUNDÆ i expreffo, fuum Tenendenfiumque confilium Bonifacio & legatis aperit : ait refciviife infulanos de conditionibus. pads, in quibus id eifet expreifum, ut arx, unicum Tene-deniium refugium , everteretur : in quo non magis Ligur, qui id poftulaifet, quam Venetus, qui permiferat , indigne feciífet. Sed illos, dicere, fuis rebus confulere voluiífe, ac rede quidem : verum Tenedenfes non ea conditionein Venetorum fidem veniífe, ut infulam, diruta arce , deí’o-latam quandoque redderent . Nunc quia & ipfi fuarum fortunarum non omnino obliti fint , paratos effe omnia príus experiri, quam tanta clade infulam deformare : oraf* fe que ita infulanos fe , ut arcem , oppidum , fortunas omnes in fidem acciperet . Quod ipfum , quia fpecie & re àmplum vifum eifet, conftituiife eam infulam, quando jam ñeque Venetorum ñeque cujufpiam eífet, pro fuá re* tiñere ac tueri . Irent igitur, & ne deditionem ullam ex* pedarent : cæterum fatis haberent , fi bona venia liceret inde abire. Seçutus ad hæc tumultus ingens oppídanorum ac militum, Mutatium ipfum ducem dominumque íalu-tantium, jubentiumque Genuenfes ac Venetos inde confe-ítim folvere. Sunt qui tradant , Mutatium voluiífe videri id a fe fadum, ne Græci in Ínfula arcem a Venetis diru* tam poftea inílaurarent. Sed quæcunque caufa fit præten-fa, qui nuper vénérant, juífi protinus excedere, Venetias venere. Eam rem Patres moleftiífime tulerunt, rati quod erat, publicam fidem unius temeritate apud Italos & e-xternos Principes, niTenedus dederetur , periclitaturam : omnes uno ore prædicaturos, id non privato , fed publico confilio fadum : ac præter violatæ fidei jadurain, pe* riculum etiam imminere, ne ubi Genuenfes , Lodovicus & focii refciviifent, infulam Allobrogi non datam, quafi rupto fœdere, ad vim & arma fubito refpicerent. Decerni-tur itaque ad Mutatium & infulanos legatio . Carolus Zenus miffus eft, qui ñeque precibus ñeque minis efficere potuit, ut ille fententia decederet. Poft Caroli reditum, ne publica fides cum unius civis pertinacia periclitaretuf, fubito Patres claifem decernunt , copias fedulo contra* hunt,