LIBER IV. 81 novafque Narentanorum injurias facile ulcifci poffent, ve- 998 tuit tributum, quod Venetum nomen multos annos, ut tuto oram Dalmaticam fui negociatores navigarent, bar-baris miferat, ulterius dari. Narentani ira in Yenetos ac-cenfi, fubito maria infettare incipiunt : verum non contenti maritimis latrociniis, terreftribus etiam expedition^ bus vaftant Jaderenfium fines : ii enim Dalmatarum omnium foli in Venetorum fidem ad earn diem venerant. Sed ea injuria non folum ad eos pervenit, quin & finitimorum populorum res Narentani jam aperte follicitabant. Quod ipfum quum aliquandiu sgre tuliffent, appareretque fua patientia latronum ferociam in dies augeri, rati quod erat, infolentiffimam gentem nunquam ab injuria deftituram , nifi eorum conatibus quandoque iretur obviam , plerique Dalmatici nominis populi ( nam id fuis viribus moliri haud tutum credere ) ad Venetorum opes confugere : ex Li-burnia quoque &c Hiftria venerunt legati, ad hoc unum omnes miffi, ut cum Veneto Duce publico nomine age-rent : fi in Daimatiam adverfus Narentanos valida claffe tranfmitteret, omnemque littoralem oram, cum his qui littoribus proximi funt , a veteri Narentanorum injuria vendicaret, fore ( quod ipfi fuorum popularium nomine reciperent ) ut ornne Dalmaticum nomen , quod littus in-colerei, cum maritima Liburniae & Hiftris ora in Venetorum fidem concederet. Legatorum pollicita erexerunt Principis animum , totamque civitatem in fpem maximam potiundae Dalmatiae. Ne igitur talis occafio e manibus la-beretur, continuo valida claifis decernitur. Sed antequam ad ipfius profe&ionem veniamus, pauca Tatiwiny altiusde ipfius provincia? fitu funt a nobis referenda. Grx- rp-J?cr" ci illyrios eos exiftimaffe dicuntur , qui fupra Macedoniam & Thraciam a Chaonibus &Thefprotis ad fluvium Hiftrum fedes habuerecujus provincia amplitudo eifet ex Macedonia & Thracia? montibus ad Paeonas ufque & Ionium mare, quae dierum quinque contineret iter : longitudinem triplo & amplius majorem fecere, quam Romani fcriptores dimenfi, fex millium ftadioium effe tradiderunt : latitudinem mille 6c F ducen-