1372. Vtneti partan profpe-re pagnant tum Panno-ribus . 354 DECADIS SECUNDÆ robur Veneti exerçitus erat , aliquæ expediciones per id tempus fa&æ dicuntur , fed nulla quidem memoria dignæ. Milites plerique, qui magis graves fuis quam hoftibus ef-fent, ob affidua latrocinia, ex ipfis caftris juiîî funt abire. Apud quofdam reperio, Rainerium Vafchum, quem ul tro fe imperio abdicaffe diximus , & ipfum cutn ignominia exaii&oratum . Jacobus Maurus ad imperium claiïis mif-fus, quum circa præiidia quæ Deîphinus erexerat, aliquan-diu ftationem habuiifet, in morbum incidit, quo implici-tus Venetias eft delatus . Rainerio abeunte, terreftrium co-piarum imperium Alberto Corregienfi datum » Per eos dies, quibus is cum Leonardo 5c Andrea Dandulis , & Petro Fontana legatis in caftra venit, in ítagnis res parum pro-fpere gefta eft. Muniebatur locus tanquam omnium oppor-tuniflimus a Yenetis, non procul apræfidiis, quæDelphi-nus erexerat . Eos operi intentos ex improvifo Carrarius adortus turbat primo, inde fundit fugatque . Ceciderunt primo hoftium incurfu patricii fanguinis quidam , atque cum his fagittariorum nonnulli, reliqui ad naves præcipi-ti fuga compulfi. Sed non tam maie hic, quam fœliciter poitea circa caftra dimicatum eft. Nam quum jam hoftes in confpe&u eflent, pararetque Yenetus communire lo-cum, qui médius inter utraque caftra erat, Stephanus Tranfilvanus, Pannonici equitatus du&or, ut ab incœpto opere Yenetum averteret, ftru&a acie eo proçeflit . In eum Leonardus Dandulus confeftim eduxit, nullam pu* gnandi moram, fi per hoftem licuiífet, fa&urus , Sed barbaras quafi confulto eo die prælio abftinuit. Poftridie vero Petras Fontana , penes quem illius diei imperium erat ( altérais enim cum Corregiano imperitabant ) fero-citer & ipfe, ubi illuxit, in aciem defcendit. Hoftis nec ipfe pugnam detredavit, inje&oque certamine, continuo Venetus edicit, ut reliáis equis, cataphra&i équités pede-ftre prælium capeiTerent : hortaturque obeundo aciem, ju-betque fuos ut aut vincere in animum inducant, aut ad unum cadere, habiturum fe pro hofte, ac infefto ferro petiturum, quem refpicere fugam viderit : affuturum in