LIBER VI. ¿55 vifius Lauretanus, Petrus Zenus, Marinus Molinus, Pau- 1444 lus Lauretanus, Laurentius Maurus, Nicolaus Contare-nus, & Antonius Condulmarius. Quatuor quoque praeter illas Belgarum Ducis nomine triremes per eos dies inftru-¿tae, quae & ipfae patricios ex Veneria, Conrarena, Lau-retana, & Georgia familia praefe&os habuere.. Totius claf-fis imperium ( tarn enim Gallien illas, quam Eugenianae in Turcos moturae erant ) Alovifio Lauretano eft datum : qui cum Condulmario Antiftite, omnibus profperam navi-gationem profperumque fucceifum precantibus, domo profeti in altum abiere. Peropportune Chriftiana claiiis in Hellefpontum venit. Forte acciderat, ut Amurathus Otho-manus, Turcorum Rex, per eos dies ex Europa, filio ad Salonicem relido, ipfe ( ut dicitur ) Genuenfium opera in Afiam transfretaifet, quo trepidiifimis revocabatur nun-ciis. Conftans fama eiat, Caramanum Regem ingentibus in eum copiis moviife. Tum vero Afiae rebus compofitis, quum in Europam tranfire tentaffet, comperit Hellefpon-ti anguftias a Pontificia claífe infeífas attentiííime cuftodi-ri : feceratque ea res fpem maximam, fiore ut immanifìì-mus hoftis a fuis exclufus aliqúam ingentem in Europa cladem per abfentiam adirei . Percrebruerant ad id rumo-íes , Ladislaum Polonum, tripartito copiis Danubio trajeáis, ferocìter in Turcos qui in Europa erant, moviífe. Tenuit aliquandiu ea expe&atio : demum fub exitum au-tumni cognitum eft, trecenta Chriftianorum millia cum vi Turcorum incredibili conflixiífe : pugnatumque a prima diei hora ad vefperam : fortunaque neutro inclinante, urrinque datum fuiífe fignum receptui : duodequadraginta Turcorum millia eo praelio caefa : Chriftianorum decem : in quibus proditum eft memoria:, Gallum hominem inter fuos populares illuftrem, corpore & animo praevali-dum, cum trecentis equitibus per confertiífimas hoftium catervas ad Othomani prsefentiam ( qui jam ex Alia ad filos trajecerat ) perveniífe : in eumque fertiter inve-$um, conto prius, inde gladio graviter percuífiife. Et qnh aureo erat paludamento ornatus , creditus vulgo eft Ladi-