— 367 — homines illius regionis nascuntur. Canes sunt in ea ingentis ma-gnitudinis et tante ferocitatis quod [eciam] leones perimerunt, vnde et plinius refert, quod albani miserimi unum canem ale-xandro magno, qui de leone, elephante et tauro in stadio trium-phauit. Oculos habent depictos et glaucos in pupilla adeo quod melius de nocte uident quam de die, [et ideo sunt magni fures et de nocte discurrunt sicut et de die]. Duas tamen constat esse albanias, vnam in asia que est circa indiam et de illa non loqui-mur hic, aliam [esse] in europa, que est de imperio constanti* nopolitano (de iure) et de hac loquiinur hic, (et) duas prouin-cias, continet in se, uidelicet clisaram et tumurist. Preter has duas prouincias habet iuxta se et alias prouincias, videlicet cu-maniam, stophanatum(,) polatum, debre, que quidem prouincie sunt tributarie eisdem albanensibus et quasi serue, quia exercent agriculturam et colunt vineas ipsorum ac seruant necessaria in domibus suis. homines istarum prouinciarum non mouentur de loro ad locum, sicut prefati albanenses, sed habent stabiles man-siones et opida, nec sunt pure catholici, nec pure scismatici. Si tamen esset, qui eis uerbum dei proponeret, efficerentur puri catholici, quia naturaliter diligunt latinos ut dictum est; habent enim albani prefati linguam distinctam a latinis, grecis et sclauis ita quod in nullo se inteligunt cum aliis nationibus, et hec de albania dieta sufficiant. » [De regno Rasie]. Viso superficialiter de imperio Constantinopolitano, et de albania, nune accedendum est ad regnum Rasie, quod eidem imperio et albanie est coniunc-tum, imperio tamen ex parte occidentis, albanie uero ex parte meridiei. Regnum enim [hoc] uidelicet Rasie duas habet partes, prima que est principalis dicitur Rasia, sic appellata a nomine cuiusdam fluuii ipsam irrigàntis, qui et rasia uocatur. Continet enim hec pars tres prouincias scilicet kelmiam, dioclam, vnde et diocletianus imperator extitit oriundus, et maritimam regio-nem. Dicitur autem hec prouincia regio maritima, quia ciuitates et castra sunt uel supra mare immediate uel satis prope [sita], et est regio satis amena et opulenta, in ea metropolis est ciuitas antibarensis que dicitur antibarum, quia est sita contra barum, ubi