i¿2 HISTORIA VENETI 1501 gerunt : ñeque enim numos noverunt, neque ftipis ullo genere utuntur. Harum duarum infularum unius cum rege amicitia fcedereque inito Columbus, duodequadriginta ex fuis apud ilium relidis, qui mores & fermonem gen-tis addifcerent , feque brevi rediturum expedarent , decern ex infularibus Tecum ducens , in Hifpaniam rediit. Hsc illorum itinerum origo , inftitutsque ad incognitas orbis terrarum oras navigationis initium hoc fuit. Anno autem infequente, ut pollicitus fuerat, Columbus cum navi bus decem feptem , & militibus ,. & fabris, & commeatu omnis generis miffu regum eodem rediens, cum fe ad lsvam veri'us parumper flexiifet , quamplures ad Ínfulas eft delatus : quarum partem homines incole-bant feri trucefque , qui puerorum & virorum carnibus, quos aliis in infulis bello aut latrociniis cepiifent, vefce-bantur, a fceminis abftinebant, Caníbales appellati. Vicos hi habebant vicenis aut tricenis domibus fingulos : domufque erant oinnes lignes y. ac rotunda forma , pal-mis & ftipulis conteds , certarumque arborum & arun-dinum foliis, ad arcendos imbres. Aere utebantur adeo temperato , ut decembri menfe avium alias nidos pone-rent, alis pullos educarent fuos. Sed cum ad illam in-fulam , a qua reditum anno fuperiore apparaverat , Hi-fpaniolamque ipfam appellaverat , Columbus revertiffet , propter foli bonitatem magnitudinemque infuls , oppi-dum opportuno loco condere , ac terram colere ccepit. Arbores frondibus nullo anni tempore fpoliabantur ; una aut altera exceptis, quarum Hifpani, prster pinum pal-mamque, nobis cognitam viderunt nullam . Infulares duo-bus fe e fpecubus terra proditos atque natos dicunt. Déos penates, quos appellant Zemes, colunt. eos plebs habet communes , fuum vero ex regibus quilibet ; eo-rumque fimulacra lana contexta in bellum profeduri capiti alligant, juvarique fe ab iis majorem in modum pu-tant. Nodu vagari mortuos credunt, poiTeque omnia humana membra iumere prster umbilicum. Ab fuis Zemi-bus ejuimodi reiponfa non inultos ante annos accepifle il- los