LIBER UNDECIMUS. 399 mum alacritatemque exercitui , qui timere multa & ca- 1510 vere cogebatur , adventu fuo fpe omnium celeriore affe-rens . Paucifque poft horis cum nuncii Paulo veniífent, Francifcum imperatorem una cum Federico Contareno ad vicum Sermenem, qui eft in Padi ripa Figariolo pro-ximus, fuos fe in fines retuliífe, ad illum profe&us com-municatis de bello intcr fe confiliis fuá in caftra rediit. ille Mantuam, ut fuos equites militefque cogeret, multa pollicitus, multa fpe concipietis, ut inquiebat, fe rece-pit . Attulerat imperator fecundas Julii literas legato, quas in itinere acceperat, quibus ab eo Julius multo impe nfius petebat, ut copias reipublicae trajeólo celeriter flu-mine cum fuis copiis conjungerei . Gallos enim hoíles magna cum manu , quam omnibus e locis evocaverant, fuum in exercitum velie impetum facere, quaeque ipfe de Alfonfi oppidis ceperat, expugnare decreviífe, non obfcu-re cognoverat. Legatus eas literas ad Senatum mifit, pe-tens , ut juberent Patres , quid fe vellent facere : nihil enim tantis de rebus Senatu non confulto fe aufurum : interea tamen qua; ad trajiciendum opus fint comparatu-rum , &, curaturum ut fi ipil juíferint, nulla traje&ui mora interponatur . Patres non his modo a Paulo , fed etiam a Hieronymo Donato & Trivifanoac Mocenico, qui jam Bononiam fe contulerant, acceptis eadem de re literis, Senatu coaclo Julio latisfieri oportere legem fciverunt ; Se-natufque confulto Bononiam ad legatos miífo , ut tranfi-tum maturaret Paulo mandaverunt . Ad Grittum etiam literas dederunt, ut ad Paulum augendis ejus copiis equites graviores ex fuis centum, leviores CC. confeílim mit-teret. Pecunia etiam a Senatorum nonnullis mutuo, quae Mantuam in ílipendium imperatori mitteretur , Patribus eft tradita : tum ab iifdem Patribus frumenti ftaria ducen-ta in fan¿liores monachorum focietates difpartienda dono data , ut in eorum difcrimine Deo optimo máximo pro Julio proque república preces facerent. Paulus dum con-ficiendo ponti fe fe dat, eundem Federicum cum equiti-bus feptingentis propere Bononiam prsemifit Julii auxilio , N