238 ibi quantotius pro commoditate Consilij et Archivij Securitate Domo, hacque-erecta eo Consilij translatione clementissime disponere; ac tandem Decimo, Praemissa omnia in proxime celebrandis Generalibus Regni Hungariae Comitiis inarliculanda benigne admittere, Statusque et Ordines de ipsis in quibusvis juribus, usibus ac praerogativis clementissime conservandis securos reddere dignetur. * Lectum per Benedictum Krajachich, conferentiaruin Regni Secretarium, qua in praemissis Actuarium m. p. Articulus Q 11 a r t u s. De pia Suae Excellentiae Episcopalis quoad redemptionem Captivorum fundatione. Insignem et vere Pastoralem erga Commissum Sibi Gregem Suae Excellentiae Episcopalis Zelum pia gratitudine suscipiunt II. DD. SS. et 00. Regni, in eo, quod non modo 5000 florenorum Capitale ordini SS. Trinitatis redemptionis Captivorum, pro redimendis e Turcica Captivitate, primum quidem Nobilihus nativis Croatis, iis vero non exstantibus etiam Ignobilibus Romano tarnen Catholicis, in perpetuam Fundationem Concredere; verum etiam authen-ticum earundem fundationalium exemplar, praevie publicalum, ad Acta praesentis Congregationis reponere, efi'ectumque piae hujus fundationis proteclioni II. DD. SS. et 00. commendare dignata sit. In perennem proinde adeo pij et salubris operis memoriam fundationales illae Prothocollo per extensum inserendae de-cernuntur. Articulus Quintus. De avertendo excorporatione Regni. Renigno Suae Majestatis Sacralissimae, de exmittenda locali pro excor-porando e Statu provinciali tanto, quod pro Dotatione Generalatus Carlostadiensis necessum fuerit, terreno, sicque complanandis etiam quae inter utrumque Statum vigent differentiis, Comissione. sonante, et de 17. labentis Mensis et Anni emanato Mandato ledo ; pro nervosa, ad antevertendum enorme hoc praejudicium, Suae Majestati Sacratissimae facienda repraesentatione, sub Praesidio Illustrissimi Domini Episcopi Belgradiensis deputantur Dominus Comitatus Zagrabiensis Su-premus Comes, Dominus Baro Alexander Malenich, Dominus Reverendissimus Lector, Domini Vice-Banus et Protho-Notarius Regni, Dominus Consiliarius Petrus Spissich, Dominus Vice-Colonellus Franciscus Kussevich, Dominus Vice-Comes Comitatus Zagrabiensis, Dominus Judlium Georgius Ivanchich, et pro Actuario Dominus Alexander Szechen. Per quos elaborata etiam raepraesen-tatio in publico leda et approbata fuit, modalitate sequenti :