256 Articulus Sextus. De Socielate Agriculturae in Regno hoc stabilienda et in effectum deducenda. Sua Majestate Sacratissima pro Materna Sua cura et sollicitudine, sub-jectorum Sibi Populorum felicitatem per quaevis media et adminicula Benigne quaerente, ac ideo exemplo aliarum florentium Provinciarum, in Regnum hoc quoque Societatem Agriculturae introducendam Benigne praecipiente ; dispositum est, ut cum jam hactenus in obsequium Benignarum Regiarum intentionum, singuli Comitatus in gremio suo Societates ejusmodi jam praeinstituerint, aptaque subjecta in consortium hujusmodi vocaverint et assumpserint; quod reliquum est, Societatem eandem stabiliter conservent, certis temporibus in unum conveniant, ac quae in Materia agriculturae, meliorandaeque rei aeconomicae pertractaverint, operationum et opinionum suarum de tempore in tempus relationes Regio in Regnis his erecto Consilio faciant; cum porro Societates hae, ut ad debitum florem manipulationemque Negotiorum suorum pertingere valeant, Protectore suo etiam indigeant, eaedem Societates honorem hunc Suae Excellentiae Banali detu-lerunt et pro Protectore suo denominarunt. Articulus Septimus. De Cultura apum et apiarij Salario. Postquam Sua Majestas Sacratissima pro Materna cura Sua, in commoda subditorum intenta, certum Josepbum Legat, ex superiori Carniolia oriundum, alias in cultura apum versatum, fine meliorandae et instruendae apum culturae, motu proprio ordinare et in Regnum mittere dignata fuisset : Domini Status el Ordines Regni, Regiam hanc sollicitudinem venerabundi excipientes determinarunt, ut idem Josephus Legat, pro triennio assumptus, ex Cassa Regni in Annuis flo-renis 365 exolvendus assumatur, ea ratione, si cum fructu operam suam publico impendent, et per solertem curam ac industriam suam fructum in publicum, consequenterque contribuentem plebem, promanaturum remonstraverit; Salarium idem ex Cassa Regni habeat, per quartalia anni exolvendus ; domesticos vero subditos ex singulis Districtibus per Comitatus et respective Dominia terrestralia submittendos, fundamentaliter in modo tractandi, apesque multiplicandi instruat, ac pro Anno quidem currente, in Comitati! Varasdinensi, in locis ad Varasdi-nensem Civitatem, ubi copiosiores apes aluntur; successive vero in alijs duobus Comitatibus, si aptus inventus fuerit, operam suam impendat; cui necessaria assistenza per Dominos Comitatuum Vice-Comites et judices praestari debebit ; ipse autem a Dominibus Statibus et Ordinibus Regni, ac extra Regni Congregationes et Congressus a Sua Excellentia Banali, qua Praeside Statuum et Ordinum Regni, dependebit ; ut tamen publico de experientia modoque rem apiariam tractandi dicti Josephi Legat constet, sub Praesidio Illustrissimi Domini Comitis Petri Troili a Sermage, Suae Majestatis Sacratissimae Camerarij, Generalis Campi vigiliarum Praefecti, eo condeputatis Dominis Ordinario Comitatus Crisiensis Vice-Comite Georgio Petrichevich, Civitatis Capronczensis Judice Joanne Svagelly, Comitatus Varasdinensis Perceptore Georgio Horvath, et pro Actuario dicti Comitatus No-tario Thadaeo Bedekovich ordinarunt Deputationem, quae per interponenda inter-