213 inamus, ut ea omnia e medio submoveantur, quae Complemento desiderij nostri, quo in praesente rerum Articulo una Nos adduxit summa necessitas, morem possent objicere. Inde est, quod dum praeclarum Fidelitatum Vestrarum Erga Nos et causam publicam zelum a summis studijs, quibus Jura Praerogadvasque Suas tutas praestare cupiunt, metimur, futurum prorsus non ainbigamus, ut Vota Nostra cum Regnorum Nostrorum Commodis conjuncta si unquam, boc cumpri-mis tempore omni ulteriore mora abrupta expleantur. Equidem postulatum nostrum ex eorum genere est, quae in Regnorum Comitiis discuti solent alias; al Comitia nunc quidem cogi temporis Angustiae prohibent. Quemadmodum autem nullalenus ea est Intendo Nostra, ut quae ad Diaetas spectant, per privatos tractatus abinde abstrahuntur, ita certas reddimus Fidelitates Vestras, ut primum Deo Auspice alma Pax revecta fuerit, id nobis praecipuo inter reliquas Regno-rum Curas Loco futurum, ut in Comitijs inox attune agendis horum quoque Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Regnorum Nostrorum felicitali quaqua licebil. provehendae Regiam impendamus sollicitudinem. In novo hoc eventu nihil de Sacerrimis Legibus detrahetur. Quain alienae ab eo simus, ut Regnorum Nostro-rum Hungariae Croatiaeque Ordines Cautionem super anticipandis Decem Millio-nibus, cuin propriarum Facultatum Suarum periculo assummant, inde ubertim liquet, dum rem ea ratione agi constituimus, ut fundum illum exeontentationis ex Contributione, et proventibus Salis et Tricesimaruin, qui Nostri sunt, proflu-entem pro piena Securitate ad Nostrani Regiam suamque lìdem Liberandam re-cipiant, porro hunc in Creditores illos transcribant, qui pecunias reipsa nume-rabunt, atque sic iidem Creditores pignus seu realem Hypothecam in memoratis fundis sibi constitutam obtinentes Annuos Census, evolutis vero Solutionum Ter-minis, ipsam mutuatam sortem, quin ullum onus memorata Regna Nostra exhinc maneat, recipiant; sed neque illa est voluntas et Intendo Nostra, ut ex hoc incidente sive oneris fundo inhaesio, aut Cautio pro Conventa Contributione quaqua ratione inferatur, cupientes praenotatorum quoque Regnorum Nostrorum Uni-versos Status et Ordines in justis suis Juribus, Praerogativis et Benignis Con-cessionibus cleinenter conservare. Remods itaque hac ratione ac sublatis diflìcultatibus, quae amplectendis Nostris Consiliis moram adusque injecerant, spe ducimur futurum, ut Fidelitates Vestrae de hac Benigna voluntate et sincero adeo Animi Nostri sensu edoctae, inissis omnibus Ambagibus pronis Animis, quemadmodum ex parte Veroczensis et Posegani Comitatuum, Regno Croatiae equidem applicatorum, at vero, qui publicam Contributionem eo perinde ac reliqui Regni Hungariae Comitatus modo quotannis praestant, cum multa sui commendatione factum jam est. votis Nostris piene subscribant. Ad Felicein itaque operis Consumationem, tam Nostrarum Regiarum Asse-curatoriarum Litterarum. quam et Litterarum Obligatoriarum omnium Regni Nostri Hungariae et pardum ei annexarum Comitatuum, atque adeo Hungariae, et quae ad ejus Coronam spectant Regnorum Nomine per Regium Nostrum Locuintenen-tiale Consilium, cui Comes Regni Hungariae Paladnus praeest, quodve rem Contributionis ex ipso Regni Legum praescripto pertractandam habet, expedien-darum formam Fidelitadbus Veslris transmittimus, Easdem majorem in modum bortamur, pro eo nunquam satis commendando studio, quo summam Servitij Nostri, gloriae item et commodi repetitorum quoque Regnorum Charae Nobis Gentis