.269 Artie ulus Decimus Quart us De mittenda Suae Majestati Sacratissimae in eo humiUima Repraesentatione, ut Renignae Resolutiones Regiae ad detnissas Statuum el Ordinum Repraesentationes eddendae. iisdetn Sta lib us et Ordinibiis immediate per Benigna Rescripta Notae reddantur. Quoniam Inclyti Domini Status et Ordines horum Regnorum id obser-vnssent, quod ad demissas eorum ad Suam Majestatem Sacratissimam factas Repraesentationes edditae Resolutiones per Rescripta non immediate ad eosdem, sed ad Suam Excellentiam Banalem directa, aut vero per Praesidiales Suae Ex-cellentiae Domini Comitis Cancellarii Litteras ad Suam Excellentiam Banalem exaratas Notae reddantur, inclyti autem Status et Ordines hactenus semper Benignas Resolutiones ad demissas suas Repraesentationes in Renignis Augustae Auiae ad eosdem Inclytos Dominos Status et Ordines expeditis Rescriptis ac-cepissent: ex eo altefatam Suam Majestatem Sacratissimam humillime exorandam determinarunt, quatenus in futurum Benignas Suas Resolutiones ad humillimas Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum Repraesentationes eddendas immediate iisdem per Benigna sua Rescripta Notas dementer reddere dignetur. Originale in Arcliivo Regni Croatiae. 1802. MENSE APRILI. ZAGRABIAE. Arlicidus Generalis, Anno 1802. 7. el sequentibus Mensis Aprilis diebus, Zagrabiae, celebratae Congregalionis. Anno Domini Millesimo Octingentesimo Secundo, die 7. et sequentibus Mensis Aprilis, in Libera Regiaque Civitate Montis Graecensis Zagrabiensis, ex Edicto, et sub Praesidio Excellentissimi ac Illustrissimi Domini Comitis Joannis Erdödy de Monyorokerek, Arcis et Comitatus Varasdinensis Haereditarii Capi-tanei, Montis Claudii et Inclyti Comitatus Varasdinensis Perpetui Supremi Comitis, Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Bani, eorundemque Regnorum Confiniorum Colapianorum et Vunnanorum Supremi Capitanei, Sacratissimae Cae-sareae Regiae et Apostolicae Majestatis Camerarii et Àctualis Intimi Status Con-siliarii, Generalis Equitatus, Unius Legionis Equestris Ordinis Militiae Hungaricae, duorum praeterea Pedestrium Banalium Colonelli, et Tabulae Banalis Praesidis, Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum praelibatorum Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae celebratae Generalis Congregationis Acta et Articuli. (Caeteris exmistis.)