271 aeslimationis augmentum abinde praestolari possit, conveniens tamen esse existi-marunt Domini Status et Ordines, ut Dignitati Regni Vice-Capitaneorum, qui saepius pro Salute Patriae vilam suam exponerent, et rebus ita ferentibus in negotiis Insurectionalibus cum Statibus et Ordinibus conferre deberent, compe-tens Sessio in Regni Eorundem Congregationibus in dextra Parte statini post Episcopos assignetur. (Caeteris exmissis.) Originale in Archivo Regni Croatiae. 1807. MENSE MARTIO. ZAGRABIAE. Articulus Generalis, A. 1807. 16. et 17. Mensis Martii diebus. Zagrabiae, celebratae Depulationis. Anno Domini Millesimo Octingentesimo Septimo, die vero 16. et 17. Martij sub Praesidio Excellentissimi, Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Ma-ximiliani Verhovacz, Episcopi Zagrabiensis, Abbatis B. M. V. de Topuszka, Sa-cratissimae Caesareae Regiae et Apostolicae Majestalis Actualis Intinti Status Consiliarii et Inclyti Comitatus de Berzencze Supremi ac Perpetui Comitis, in merito elaborandae pro Dominis Regnorum horum ad Generalia Regni Hungariae Comitia, in 5. Aprilis Anno currenti praefixa, Ablegatis, Instructionis celebratae Deputationis. (Caeteris exmissis ) §. 11. Puncta Instructionis Regnicolaris quoad Gravamina. ( Caeteris exmissis ) 5. Spes adhuc alFulgere videtur, ut ipsa Pacis Consilia relate ad Dal-matiam Jure postliminio recuperandam felici successu coronentur — in hoc casu Domini Nuncii Suam Majestatem Sacratissimam ex Comitiis exorandam proponent, ut Socium hoc Regnum, a Banali Auctoritate avulsum, eidem rursus sub-jiciatur, hocque vinculo Sacrae Coronae reuniatur. (Caeteris exmissis.) Originale in Archivo Regni Croatiae.