282 ereptus et ad aetemitatem evocatus est; ili©, qui sapientia et amore, omnes sceplro suo parentes Populos suorum instar liberorum rexit, qui Regna haeo velut Coronae Suae geminas reputavit, mihique iteratis vicibus solatiosam asse-curationem, verbum Suum Regium in eo reddidit, se Regnis his omni tempore Supremum suum patrocinium largiturum, neque vero eadem in justis Juribus suis unquam et minimum detrimentum pati admissurum esse. Jam vero sicuti nos Inclyti DD. SS. et 00.! Totum nostrum amorem subditalem, nostram homagialem devotionem et adhaesionem ab immortalis memoriae Genitore ad Augustum Coronarum suarum haeredem translulimus, ita fe-licem omnino me reputo, quod in primo hocce Congressu, quem a tempore aditi per Suam Sacratissimam Majestatem Dominum Dominum Ferdinandum hujus no-minis V. Regem Hungariae Augusti Regiminis celebramus, Inclytos DD. SS. et 00. certos reddere valeam, Eundem Augustissimum Dominum haud minus esse Regnis his clementer propensum, lis pariter altissimam suam protectionem largiri velie, denique ipsissimis Regiminis Principiis animatum, quibus hactenus felicitas Populorum Monarchiam Austriacam constituentium, in quibus temporum vicissi-tudinibus atque procells inconcussa permansit, municipalem quoque horum Re-gnorum consistentiam, prout id occasione faustissimae Inaugurationis suae sacro sancto spopondit, sartam tectamque servare ac manutenere haud intermissurum, si tantum nos ipsi praetiosa haec Jura, Privilegia et Immunitates nostras, penes quae majores nostri inde ab antiquissimis temporibus, nosque ipsi semper contenti el felices perstitimus, quopiam facto nostro Crisi non exposuerimus. Ast Inclytis Dominis Statibus et Ordinibus et cuivis probo Regnorum horum Filio congenitus Patriae amor non sinit de nobis ejusmodi incuriam, aut contrectalionem Sanctissimorum in Regnis his Institutorum praemetui, eoque minus, dum ipsa etiam Resultata novissime conclusorum Comitiorum Regni eviden-tissimum praebent testimonium, quam firma cum fiducia, tranquilloque animo nos nosmet potentissimo Suae Majestatis Sacratissimae praesidio lotos committere valeamus. Mox Legum Articuli, qui in fine proxime praeleritorum Comitiorum Re-giam Sanctionem receperunt, quorumve fidelis observantia nobis sacrae obliga-tionis ergo futura est, publicabunlur et Inclyti DD. SS. et 00. capacitari digna-bunlur, quod Municipalitas Regnorum horum politicam nostram consistentiam efficiens, non obstantibus gravibus impetitionibus, in sua integritate conservata, imo magis ac unquam firmata sit, dum e dissidentium opinionum certamine illaesa excessit. Tenemur vero eapropter proprimis ima tenerimaque gratitudine Suae Majestati Sacratissimae, cujus potentissimae protectioni fortunam hanc plurimum in acceptis referre debemus, altefata enim Regia Majestas occasione hac, dum causa Regnorum sorum tantopere impetebatur, luce meridiana clarius testari dignata est, quam seria Ejusdem altissima voluntas sit: Symbolum „recta tueri“ etiam practice in vigorem ponendi. Superi servent Suam Majestatem Sacratissimam pro bono fidelium suorum Subditorum, seros in annos! Non minus et benevolentia Excelsae Procerum Tabulae decursu Comi-tiorum, Regnis his contestata, omnem gratitudinem nostram optimo Jure sibi vendicat. Non possum non cum solatio reminisci, quod in ordine non solum sacrorum anlistitum, sed etiam summorum saecularium Regni Dignitariorum, lega-