97 Doc, III. 1703. 15. JUNI1. VIENNAE. Resolutio Regia, de Valachis, inter Unam, Colapim et Savum sit is, Jurisdictioni Regni subjiciendis. Nos Leopoldvs Divina Favente Clementi» Electus Romanorum Imperator Semper Augustus, ac Ger-inaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatine 4 Sclavoniae Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Styriae, Carinthiae, 4 Withenbergae, Superioris 4 Inferiori« Silesiae, Marchio Moraviae, Superioris 4 Infe-rioris Lusatiae, Comes Habspurgi, Tyrolis 4 Goritiae etc. Omnibus 4 Singulis Valachicae Nationis intra Vvnam, Colapim 4 Savum constitute Officialibus militaribus, Knczijs, Caeterisque Gregarijs ac incolis ibidem Comrnorantibus, hisce benigne notum facimus. Quemadmodum hucvsque nihil propcnsius curavinius, quam ut Valachicae Nationis (quae ob Insignem Christiani sui Zeli impulsum, excusso Turcicae servitutis Jugo, saas intra Vvnam, Colapim 4 Savum, quietae permansionis, novique Patrimonij, a nostra Maiestate Caesarea Regiaque ipsis concessas fixerat Sedes) Salulem ac Tranquilitalem, cum omni prosperitatis Civilis incremento promo-yeremus ; Ita Sane nihil indignius experti sumus, nec quidquam maiori cuxn animi aegritudine intelleximus, quam quod eadem Generosa Natio, sinistris hinc inde persvasionibus in Contrarium acta, Consilij nostri Aulae Bellici decretis publicatis debitum non gesserit morem, Sepositaque Banali 4 Regni nostri Croatiae Autlio-ritate 4 Jurisdictione, munia sua militaria eidem concredita obire recusaverit, pluresquo alias inobedientiae ac Turbulentae etiam pervicatiae notas aediderit, imo in nuper demandato abhinc Territorij Novensis, vigore almae pacis ad portai» Ottomanicam resignandj, actu cessionario, Alay Begum Bosniae, tanquam ex Parte Portae Ottomanicae constitutum eo fine Comissarium, ejusque cohortes, coniunctjs aliquot ariuatorum millibus hostiliter prorsus 4 pacifrage invaserit. His itaque commotj, ad avertendas quasvis ulteriores eatenus Con-fusiones, ac mala, quae in Servitij nostri reique publicae detrimentum ex longiori rerum illis in partibus incertitudine suboriri possent, gratiose resolviinus, 4 determinavimus, accurateque executum habere volunnts: ut Spectabilis 4 Magnificus Consiliarius intimns, Cainerarius, Regni nostri Hungariae Judex Curiae, Hegnorum-que nostroruin Dalmatiae, Croatiae 4 Sclavoniae Banus, nec non Campi Mareschalli Locumtenens 4 Fidelis nobis dilectus Adamus Comes de Batthyan, perpetuus in Nemeth Vyvar etc. tolum illud, intra Vvnam, Colapim 4 Savum situm, nostraeque Ditioni, ex almae Pacis niente legitime subiectum Territorium, vna cum Inhabitatoribns ejusdem omnibus, cujuscunque Nationis Incolis, protinus nostro nomine in fidem obedientiamque nobis debitum recipiat, 4 huic actui personali cum praesentia intersit, Simulque Vniverso Populo Valachicho 4 Incolis intra praedictos fluviorum Vvnae, Colapis atque Savi limites Constitutis, nostro itidem nomine publicari faciat, dictam mox Valachorum gentein, totamque illam praedefinitam Terrae plagam, ex nunc deinceps, quoad Ju-risdictionalia 4 Civilia quaevis ac Spiritualia immediate Regno nostro Croatiae, quoad militaria vero Consilio nostro Aulae Bellico, 4 sub ejusdem Dispositione praefato Bano nostro, ejusque subalterni« Officialibus perpetuo 4 Constanter subesse debere, uti 4 in reliquo, quidquid Terrae extra seu Retro Linearn, actuali Confiniorum Custodiae destinatalo, superest, quoad proprietatem 4 Vtilitates Camerales a Camera nostra Aulica dependere, eaque porro de Causa Supremum Capitaneatum Petrinensem, qui Generalatm Varasdinensi hucvsque subiectus fuerat, quippe cum Locus ille, promotis vltra per DEI gratiam 4 Victricia Arma nostra Liinitibus, pro fortalitio Confiniario amplius haberi nequeat, vna cum Militia ibidem existente, penitus aboleri 4 abrogari, idque ipsuin vbivis, quoad necessum fuerit, declarari atque publicari facere, Cancellariae Aulicae Interioris Austriae nostrae benigne ac serio comitimus, gravique sub Indignatione nostra poenisque rigorosissimi« prohibuiinus, ne quisquam modernorum Coinmendantum aut Officialium Varasdinensium, Coprinicen-sium, S. Georgij, Crisiensium, Ivanicensium, Petrinensium, aut vbivis alibi constitutorum, supraniemoratos iam Valachos aut Incolas illos, directe vel indirecte, versus Regni 4 Bani Dispositiones concitare, vel ab obedientia illis debita avertere, aut alios qualescunque modos, hanc gentem aliorsum inducendj suggerere, vllo prorsus sub praetextu audeat vel praesumat; quin potius, vbi vnus aut alter ex prelata Gente ad Confiniarios Interioris Austriae nostrae Commendantes quaeribundus refugeret, ijs aut ij, ab ijsdem ad djctum nostrum Regni Ba-num, illiusque Instantiam «ine mora remitantur. Vltra quae amplius etiam Supremo Capitaneo Petrinensi In-junximus, si militiam quampiam ex sui« Kostanicae stipendiatam adhuc haberet, aut vbicunque alia ejusmodj in praeattacto d'strictu moraretur, vt illam confestim abinde avocet, postque eductionem nihil prorsus sibj curae aut negotij illis in locis vltra sumat; veruni ipsi Petrinenses hactenus Petrinae, 4 hac in adiacentia Pars li. Articoli Diaet. 13