4 quis pristaldum verberaverit, uel hominem capitali, datum pro testimonio, convictas tamen legitime, pene decem marcarum subiacebit. Si quis autem in figura iudicii litteris capitali uicium opposuerit falsitatis, et non convicerit regni le-gitimis documentis, decem marcarum penam soluet. Ceterum, cum quis in causa pecuniaria condempnatus, iudici, uel adversario suo, usque ad secundum terminum satisfacere non curauerit, in tercio termino vnus de judicibus, per Regnum con-stitutis, ibit cum homine Comitatus Zagrabiensis, uel Crisiensis, adhibito testimonio capitali Zagrabiensis, uel Chasmensis, et de bonis, seu rebus contumacis, juxta condignam estimacionem iuslum exiget Judicalum. In peculio autem petito magne quantitatis, Judices, inspecta qualitate personarum, secundum suam discrecionem moderabuntur términos, pro solucionibus faciendis. Item, si quis alteri crimen obiecerit lese maiestatis, uel dixerit, quod falsain incudi faciat monetam, si convincere non poterit, penam pati debeat talionis. Statutum fuit eciam, si quis contra alterum in Judicio proposuerit, quod in Regno ducat uitam publice vio-lentam, et non conuicerit, secundum Juris processum soluet dimidii homicidii Judicium, pensas scilicet sexaginta; si vero actor proposuerit contra reum, quod ipse rerum suarum fur exstiterit, siue latro, et legitime non convicerit, Judicia duo solvet. Si quis autem in iudicio constitutus, aduersarium suum in presencia iudicis vituperauerit, Judicium lingue soluet, scilicet viginti quinqué pensas. In minoribus autem causis conuiclus, solo Judicio aggrauatur. Item, si cui ob-iectum fuerit in Judicio, quod super domum alterius manu venerit uiolenta, et non convicerit Justicia mediante, Judicium duplex soluet. Adiectum fuit eciam premissis, quod in quolibet genere actoris, adiudicato ad duellum, siue sacramentan^ si partes composicionem fecerint, Judex ultra formam composicionis halite, plus petere non valebit. Item, in omni causa, siue actor reo deferat, siue reus actori referat sacramenlum, Judex inter ipsos duellum non possit iudicare, sed per sacramentum causa debeat terminari, nisi partes examen duelli assump-serint spontanea volúntate. Exstitit eciam ordinatum, quod causa homicidii, uel furti, si quis per sacramentum adiudicatum se purgabit, soluet purgacionis de-narios quadraginta, et eciam in causis vinearum, ac molendinorum, si adiudicatum fuerit sacramentum, idem debet Judicium observari. Item in causa pecuniaria reus convictas nullatenus debet captivari, nisi pecunia, vel possessione carere inventus fuerit manifeste. In accione eciam furti, siue violencie, vel cuiuslibet maleficii, homo possessionatus, sine caucione fideiussoria iudicetur. Item, alter pro alterius delieto, sicut pater pro filio emancipato, vel e converso, aut frater pro fratre, divisionis titulo separalo, non debeat condempnari, nisi fue-rint conscii, uel participes criminis perpetrati; sed quisque in bonis propriis et porcionibus, iuxta suum meritum aggravetur. Item, porcio hereditaria, sine herede decedentis, generacioni sue debeat remanere. Nec pretermittimus, quod si terra ali— cuius reambulatur, Judex, ad fructus, uel vlilitates eius non debebit mittere raa-nus suas, donec causa inter partes fuerit fine debito terminata. Item, cum hostilis incursus, uel exercitas uenerit super regnum, aut dominus rex processerit in expedicionem personaliter, tane nobiles regni de Sclavonia, singuli et vniversi, ire in exercitum tenebuntur. Ita tamen, quod iidem cum baronibus, quibus vo-luerint, exercituandi habebunt liberam facúltatem. Item, super debitares Zulusinarum, uel procuracionum, aut descensuum, exhibita satisfaccione, banus de-scensum facere non debet, nisi iusta causa regni et legitima imminente, et ne-