26 nisi ipse viribus et opibus sui Vojvode egeret, alias nihil illi poiestatis esset contra nos aliquo effectu machinari posse, persequimur enim eundem precipue propter ingratitudinem suani, quam aperte contra Serenissimam Domum Austrie, a qua plurima suscepit beneficia, ostendit ; curabit igitur Maiestas vestra, quomodo nos defendat modo saltem aliquo bono numero equitum et peditum, ac bellicarum Machinarum, mittendo nobis preterea quam priinum stipendia trium mensium infra decem dies nobis debenda, alias vix possibile erit, nos sine huiuscemodi pe-cuniis, quiquam boni in defensionem lam nostram, quam huius Regni, facere posse ; quo circa conslitual etiam, quomodo oportunis presidiis et aliis rebus necessariis, arcibus et aliis locis, in hoc Regno provideat, et precipue, quomodo Arces et alia loca munita, nondum Maiestati vestre dedita, quamprimum recuperari facial. Quo vero ad Regimen Justitie in hoc Regno tenendum rogavimus nos Magni-ficum et strenuum virum Dominum Nicolaum Jurissich, Consiliarium et Supreinuni Capitaneum suum, quem ad hoc prudentem et omnino idoneum recognoscimus, ut ipse illud suscipiat et una cum aliis quatuor huius Regni Nobilibus, quos illi adiunximus, in hoc Regno, tanquam Maiestalis vestre locumtenens, universis Ju-stitiam administret, et ob earn rem, Maiestati Vestre humillime supplicamus, ut eundem Dominum Nicolaum, ad huiuscemodi Regimen suscipiendum, quod nunc egre usque ad Maiestati Vestre beneplacitum suscepit, adigat et confirmet, vix enim posset in Regimen constiluendo rem nobis facere gratiorem. Decreveramus, Serenissime Rex! mittere modo ad Regiara Maiestatem Vestram sollemnes Oratores nostros, qui prenominatam deditionem et recognitionem nostram, omnium nostrum nomine, coram testificarenlur, nisi prefati domini Consiliarii et oratores nos, ne eos modo mitteremus, detinuissent, dicentes: se litteris suis apud eandem prius exploraturos, quid in hoc iubeat; erunt ergo partes Maiestatis veslre, nos cer-liores reddere, an nunc vel quando huiuscemodi designatos oratores nostros ad earn mitlere debeamus. Postremo, supplices oramus, ne egre ferat, vel aliqua indignatione nobis metiatur, perstitisse nos in petitione (nostra) trium Ducatorum pro singulo Equite, in hac nova Octingentorum equitum conductione, necessitas enim, precipue in bis rerum et temporum accurrenliis, nos ad ita persistendum cornpulil; in quo (Maiestas veslra) rem nobis piissimam faciel, perpetua servitute et subiectione erga eandem demerendam, que ad Nestoreos Annos quam felicissime intendet, prosperet, procedei et regnet. Datum in Oppido (Cetinensi) Die Terlia mensis Januarii. Anno Domino M. D. XXVII. E. S. IH. V. Fideles Cappellani, servi et subditi uniter sor um Statuum, Ordinum et Comi- tatuum Regni Croalie. Originale in c. r. Aulico secreto Archivio Viennae.