132 Ac proinde vobis praeexposita cuncta eum in finem hisce benignissime perscribenda esse duximus, quatènus acceptis mox praesentibus, et convocatis saltern iis, quos ad manum habere potestis, cum et alioquin vobis qua Banalis Officii Locumtenenti potissimum incumbat, illorum, quae generaliter congregati Status et Ordines praerepetitorum Regnorum Nostrorum in promotionem Servitii Nostri abindeque dependentis comunis boni concordibus adeo votis determinarunt, effectuationem omni meliori modo exoperari, unum aliunde idcirco aptum et ido-neum subjectum, quod nimirum in credito et existimatione apud pedites et Equités saepefatos existât, ad eosdem in Italiani celerius exmittatis, medioque talis praefalos Pedites et Equités ad sese accomodandum imo satisfaciendum praedeclaratae in Generali Congregatione universorum Statuum et Ordinum praerepetitorum Regnorum nostrorum interventae determinationi, per consequens in Italia penesque Exercitum Nostrum decursu adhuc unius Anni permanendum, et Militaria Servitia ulterius etiam fideliter exhibenda, omni meliori modo et- quod efficacissime disponi faciatis; et quia praeattactae Militiae vestitum et alia requisita in parte defecisse ex praeattactis quoque suis percepissemus, quatènus Equités non minus quam et Pedites per hyeinem quoque vigilias obire, aliaque Militaria servitia praestare possint, nuper jam cuilibet illorum pro antelato su-cursu, ad vestitum sibi procurandum, ab aerario nostro duos florenos Renenses numerari jussimus, nunc vero praefato Generali Campi Mareschallo nostro ea mandata dedimus, ut si praementionati cuilibet illorum dandi duo floreni non suf-ficerent, etiam illud quod illis promissum in finem defuerit, adeoque summe ne-cessarium adhuc erit, ex pecuniis, quas sub sua dispositione habet, suppleri curet. Quae omnia ad disponendos Pedites et Equités, in Italia adhuc existentes, ad permanendum ulterius quoque, et quidem non saltem decem hebdo-madarum, ad quas jam accesserunt, veruni integri Anni decursu, in conformiate nimirum factae sub praesidio vestro Regnicolaris determinationis praealegatae, nobis exhibenda Militaria Officia multum sane conferre valebunt, praecipue cum si unquam, iam sane tempus sit praeclare caepta penitus consumandi super eo ; demum in casum ilium, quo quidam peditum vel etiam Equitum penes Exercitum retineri penitus non valerent, an non modus superesset, id effìciendi, ut mentionati fideles Status et Ordines tales aliis aptis et idonaeis hominibus in Italiani mit-tendis apud Exercitum permutari faciant, fidelem opinionem a vobis submitti cu-pimus, Regiam benignitatem nostram promovendi studio, Jugiter experiemini, quemadmodum etiam vobis gratia nostra Regia benignissime propensae manemus. Datum in Civitate Nostra Vienna Austriae die 26. Mensis Novembris. Anno Domini 1742. Maria Theresia m. p. Comes Ludovicus de Battyan m. p. Franciscus Koller m. p. (L. S. R.) Intitulationis vero tenor talis est : Reverendo Georgio Branyugh, Episcopo Zagrabiensi, Abbati B. V. Mariae de Topuszka, Supremo Comiti de Berzencze, et Consiliario Nostro, nec non