181 per praefatam fatalem pugnam nimium quantum extenuatus, ac in specie Regi-mina etiam pedestria Hungarica magnopere diminuta comperirentur, oportunissi-mum fore, si ad explendum ejusmodi Regiminum defectum Tyrones pro viribus suis statuere ac Suae Majestati Sacratissimae offerre, hocque modo clementiam Caesareo Regiam novo obsequio demereri studerent Domini Status et Ordines. Qua Suae Excellentiae Banalis propositione intellecta, etsi satis secum reputa-runt Domini Status et Ordines, Nationen! hanc esse confmiariam, adeoque ex Instituto suo proprium domi Militem alere, non alia Regimina explere debere, vires proinde Patriae hujus nimium exhaustum iri, si praeter hactenus suppedi-tatam, ac mox Herum profecturam Confiniariam aeque ac Randerialem nolabilem sane militiam, insuper Tyronum quoque statutione, adeoque duplici, et mi-litandi nempe et Tyrones statuendi onere gravaretur; vicil tarnen Dominorum Statuum et Ordinum mentes gravissima Suae Majestatis Sacratissimae necessitas, innninens Haereditariis altefatae Suae Majestatis Provinciis, adeoque Patriae etiam huic periculum, praeprimis vero avita intemerataque, in quibusvis gravissi-mis circumstantiis promptissime semper contestata Dominorum Statuum et Ordinum erga Reges suos fides ac fidelitas, hisque de Causis Comuni atque unanimi consensu determinatum est, ut ad complementandum Ilungaricorum Pede-stris Ordinis Regiminum Statum Tyrones Numero 1403, inclusis etiam parlibus maritimis, pro hac duntaxat vice ac sine ulla exinde nefors formanda conse-quentia, sponte ac benevole offerantur, a Sua Majestate Sacratiss ma vestitu, armis, aliisque militaribus requisitis benigne providendi, ita tamen, ut hoc nomine Dominis Terrestribus nihil praestationum aut laboratorum colonicalium de-cedat. Quod si vero quispiam in statutione ejusmodi Tyronum refractarium, praeter spem, se exhiberet, ut Vice-Comes Comitatus Authoritatem, ex ejusmodi contumacis subditis idoneum capiendi et statuendi habeat, Ordinatum est. Articulus Secundus. Ad el'iborandam Repartitionem Deputalio ordinatur. Ad elaborandam porro ejusmodi statuendorum Tyronum repartitionem, facilitandamque statutionis modalitatem, sequens sub Praesidio Suae Excellentiae Banalis Ordinata est Deputatio, opus suum in publico relatura, nimirum Excellen-tissimus Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Episcopus Zagrabiensis, Iilu-strissimus Dominus Comes Generalis Josephus Draskovich, Reverendissimus Dominus Georgius Malenich. Lector Venerabilis Capituli Zagrabiensis, Do-minus Regni Vice-Banus, Dominus Protho-Notarius, Dominus Supremus Regni Exactor, Dominus Consiliarius Josephus Raffay, Dominus Lucas Novoszel, Zagrabiensis, Dominus Nicolaus Redekovich, Varasdinensis, Dominus Antonius Jan-kovich, Crisiensis Comitatuum Ordinarli Vice-Comites, et Dominus Ladislaus Szalle, pro actuario vero Dominus Nicolaus Skerlecz, Conferentiarum Regni Se-cretarius, cujusmodi Deputationis opere in publico consessu relato, idem adpro-batum est, tenore sequenti. CCaeteris exmissis.) Originale in Archivo Regni Croatiae.