86 Articulus Quartus 1644. lllud etiam sancitum est: ut divisorii processus, per defunctum Protho-notariuin inchoati et indecisi manentes, per successorem in Officio Magistrum Prothonotarium reassummi et debito fine terminari valeant atque possint. Arliculus Quintus 1645. Conclusum eliam est : ut causae illae, in quibus Vice-Comes Comitatus Crisiensis interessatus esset, ex quo ille Comitatus plures Vice-Comites non ha-beret, per unum ex Vice-Comititus Comitatus Zagrabiensis, servatis in reliquo de Jure servandis, iudicari valeant atque possint. Articulus Sextus 1645. Licet Domini Magnates poliorem Regni partem possident, nonnulli tamen a Congregatione Regni persaepe se absentant, contra quos statuitur: ut tales, qui sine legitima causa emanent, iuxta Articulos, superinde conditos, convinci et aggravari debeant in poena sancita, et post convictionem executio de Bonis eorundem peragatur. Arliculus Septimus 1649. Et ne aliqui Regnicolae cursum Juris in octavalibus Judiciis huius Regni, sibi in parte aliqua praeclusuin, quaerantur, pro communi idcirco iustitiae Ad-ministralione decernilur: ut in causis, per alios contra Magistrum Prothonotarium (qui unicus in hoc Regno est) et per ipsum contra alios in octavalibus Judiciis motis vel movendis, alius in Sede Banali loco Prothonotarii in talibus duntaxat causis substitui et subrogari possit. Articulus Octavus 1649. Ad Instantiam et propositionem Reverendissimi Domini Episcopi Zagrabiensis, contra nonnullos haereticae Confessionis homines, Bona, Colonos et Do-mos in hoc Regno ementes vel habentes, aut quovis titulo possidentes, priores Articuli superinde conditi renovantur, et ulterius declaratur: ut ad eifectuationem eiusmodi Articulorum, contra tales haereticos, in singulis Comitatibus Vice-Comes et Judex Nobilium illius Comitatus, ubi Bona per ipsos coempta vel possessa adiacent, ad mandata Domini Bani, comperta duntaxat prius mera rei veritate, procedere possint. Idem etiam in Civitatibus Judex et Senatus Civitatum ad mandata Banalia peragere debeant. Articulus No n us 1651. Litterae Donationales Suae Maiestatis Sacratissimae super Telonio in Toplika sive Toplicza, Venerabili Capitulo Zagrabiensi collatae, cam ea accep-tantur conditione, ut ipsum Capilulum strata viarum, et pontes, difficileeque et paludinosos transitus, ibidem in territorio et montibus suis reparare teneatur.