205 Zagrabiae, pro 22. et sequentibus Mensis Maij Anni 1760 diebus celebrata Congregatone. Articulus Primus. De erigenda Turma Praetoriana. Perleclis pretiosis Excellentissimi Domini Cancellarii Hungarico-Aulici Ciomitis Nicolai PalfTy Litteris, Jussu Caesareo Regio sub dato 26. Mensis prae-teriti Aprilis Anni currentis, ad Dominos SS. et 00. emanalis, siquidem ea esset benigna Suae Majestatis Sacratissimae mens et intentio, ut pro honore Nationis Hungaricae Nobilis Turma Praetoriana Ungarica, Centum viginti Capitibus constans, ab obsequiis Suae Majestatis Sacratissimae futura, sub modis et Conditionibus ibidem uberius circumscriptis erigatur: peculiarem gratiam illam Suae Majestatis Sacratissimae subditali in subjectione venerati sunt Domini SS. et 00., quod Gloriae honorisque hujus Patriae etiam istius filios participes reddere dignabatur. In reliquo vero Suae Excellentiae Domino Comiti Cancellano rescri-bendum decreverunt Domini Status, quod etsi in subsidium 80000 fl. in erec-tionem praefatae Turmae necessariorum, spectatis extreme exhausti Regni hujus Circumstantiis, a DD. SS. et 00. praestari nihil fere possit; ne tamen in ofFerendo defuisse videantur Domini SS. et 00., quatvor Millia florenoruin, ad rationem Cassae Regni quotannis mutua levanda, et eum in finem convertenda decreverunt Domini SS. et 00., ea tamen cum Cautella, ne onus hoc ultra quam usque ad stabiliendam cum Ser. Borussiae, quocum modernum geritur Bellum, Rege pacem duret, ea vero conclusa in Litteris Praelitulati Domini Comitis Can-cellarii assumpta cessaret, subsidium etiam isthoc penitus evanescat; hunc porro in finem mutuo levandi praefatos quatvor Mille florenos potestas Domino Supremo Regni Exactori conceditur. Domini autem Creditores de persolutione, tam Capitalis quam Interusurii affidantur. Caeterum provinciam, Ejusmodi Ju-venes Suae Majestati e patriae filiis proponendi, Suae Excellentiae Domino Corniti Bano Domini SS. et 00. plena cum fiducia detulerunt, scribendasque Suae Excellentiae Domino Corniti Cancellano Litteras improthocolandas decreverunt. (Caeteris exmiss is.) Originale in Archivo Regni Creatine. 1760. MENSE JULIO. ZAGRABIAE. Articulus Generalis, A. 1760. 3. et sequentibus Mensis Julii diebus, Zagrabiae, celebratae Congregationis. Acta et Articuli Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, in Generali eorundem, ex edictn et sub