276 Articulus Octavus. De Oblationibus pro Accademia Militari Ludovicea factis. Excellentissimus Dominus Comes Banus Commemoravit, quod occasione illa, dum Status et Ordines Diaetaliter Congregati pro erigenda in Regno Accademia Militari ad perennandam Munificentiae Augustissimae Dominae Memorial». Augusto Nomine Ejusdem insignita liberas Oblationes fecerunt, ex parte Regno-rum horum declaratum fuerit: Objectum conferendorum pro Instituto adeo utili et necessario per horum quoque Regnorum Status et Ordines oblatorum sub Generali eorundem Regnorum Congregatione in deliberationem assummendum esse. Erga quam a sua Excellentia Banali factam Propositionem pro praedicta Accademia Militari Ludovicea liberae oblationes, praeter oblata sub postremis Comitiis per Regnícolas ex Regnis bis facta, et in Articulo Diaetali recensita, sequenti serie factae sunt. Excellentissimus Dominus Episcopus Zagrabiensis Maximilianus Ver- Flor. ita addidit................. 3000 Ut cum Ulustrissimus Dominus Episcopus Pharensis et Praepositus Emericus Raflay suo et Ven. Capituli Zagrabiensis nomine offerat 5000 a componenda praevio modo 10 Millium florenorum Summa insimul Jus Praesentae alternative habeant. Ulustrissimus Dominus Comes Patachich Bartholomaeus, Comitatus Pose- gani Supremus Comes, ad appromissa sub Comitiis 4000. 11. addit 6000 Ulustrissimus Dominus Comes Fridericus Pattachich...... 10000 uterque Jure Praesentae pro Familia sua reservato. Ulustrissimus Dominus Baro Nicolaus Peharnik....... 1000 Ulustrissimus Dominus Joannes Jellachich de Buzin, Sacratissimae Caesareae et Regiae Apostolicae Majestatis Generalis Campi Mareschalli Locumtenens et unius Pedestris Regiminis Hunga- rici Proprietarius............... 5000 Reverendissimus Dominus Ignatius Jellachich, Cathedralis Ecclesiae Zagrabiensis Cantor et Canonicus.......... • 1000 Dominus Vincentius Jellachich de Buzin, praeexistens Insurectionalis Militiae Supremus Vigiliarum Magister........ 2000 Dominus Joannes Nepomucenus Jellachich, Sacratissimae Caesareae et Regiae Apostolicae Majestatis Capitaneus...... 1000 Dominus Stephanus Ignatius Jellachich de Buzin, Inclyti Comitatus Zagrabiensis Honorarius Vice-Notarius ........ 1000 Jure Praesentae a summa florenorum 10 Millium praevio modo composita Familiae Jellachich competente. Ulustrissimus Dominus Comes Joannes Draskovich de Trakostyan, Sacratissimae Caesareae et Regiae Apostolicae Majestatis Ca- merarius .................. 10000 ; pariter cum Jure Praesentae. Dominus Sylvester Bubanovich, Episcopus Crisiensis..... 1000