262 Ad 45. Quoniam Sua Majestas per Benignam suam Resolutionem erga propositum in eo Articulum, ut Flumen immediate Regno Hungariae incorporetur, clementer declarare dignata sit, quod antequam decretoria resolutio superinde eddatur, et concernentes Germánicas Provincias, el ipsum S. R. Imperium ea-tenus audire velit, Illustrissimi proinde Domini SS. et 00. ea ipsa fundamenta, quae jam hoc in passu per Dominos Regnicolares Deputatos proposita sunt, Suae Majestati Sacratissimae denuo humillime repraesentanda ordinarunt, quo Sua Majestas Sacratissima Urbem et Porlum Fluminensem immediate Regno Croatiae, mediate vero per hanc S. Regni Hungariae Coronae benigne incorporare ; quod si autem id impetrari non posset, totum illum Districtum, qui usque fluvium Fiumare protenditur, quive ex indubitata Regni Croatiae Jurisdictione Jurisdictioni Gubernii Fluminensis ante paucos annos subjectus exstitit, a Jurisdictione Gu-bernii Fluminensis eximere, atque pristinae Regni Croatiae Jurisdictioni. errecto Ruccari distincto Capitaneatu, restituere dignelur. Ad 47. Quoad jus Statuum Candidatos pro Dignitate Ranali proponendi Inclyti Domini SS. et 00. reservarunt sibi facultalem postulatum isthoc in pro-ximis Generalibus Comitiis reiterandi. (Caeleris exmissis) Originale in Archivo Regni Croatiae. 1792. MENSE APRILI. ZAGRARIAE. Articuli Generalis, Anno 1792, 20. et sequenlibus Mensis Aprilis diebus, Zagrabiae, celebratae Congregationis. Anno Domini Millesimo Septingentésimo Nonagésimo Secundo, Vigésima et sequentibus Mensis Aprilis diebus in Libera Regiaque Civitate Monlis Grae-censis Zagrabiensis, ex Edicto et sub Praesidio Excellentissimi et Illustrissimi Domini Comitis Joannis Erdödy de Monyorokerek, Arcis et Civitatis Varasdi-nensis Haereditarii Capitanei, Montis Claudii et Comitatus Varasdinensis Perpetui Comitis, Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Baili, Eorundemque Re-gnorum Confiniorum Colapianorum et Vunnanorum Supremi Capitanei, Sacratissimae Regiae et Apostolicae Majestatis Actualis Intimi Status Consiliarii, Ca-merarii, Unius Legionis Equestris Militiae Hungaricae, duorum praeterea Pede-strium Regiminum Banalium Proprietarii Colonelli, Generalis Campi Mareschalli Locumtenenlis, et Tabulae Banalis Praesidis, Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum praelibatorum Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae celebratae Congregationis Generalis Acta et Articuli. (Caeleris exmissis.)