306 delcrininarunt, ut hujus quoque modifications occasione edendae circa totum opus Coordinations Regni Congregationis altissimae Resolutionis Sua Majestas Sacratissima Benignam Reflexionem habere dignetur. Articulus Septimus. De renovato homagiali Petito quoad Effeclum Leg um Cambialium in Confiniis quoque Militaribus rite procurandum. Ex quo hactenus ad demissuin Petitum SS. et 00. intuitu procurandi in Confiniis quoque militaribus Legum cambialium Effectus e postrema generali Regnorum Congregatione Suae Majestati Sacratissimae substratum nulla adhuc supervenisset altissima Resolutio Regia, SS. et 00. per quam Tribunal Cambio Mercantile Carlostadiense de eo quod novae idmodi non observatae Legis Cam-bialis disponi utpote neglectae per Caesareo Regium appellatorium Forum Vien-nense in causa admonitionali Fratrum Lakenpaher contra Simeonem Stanissich Confinii Petrovaradinensis Incolam Executionis Casus intervenerit, edocti, Suam Majestatem Sacratissimam eatenus denuo interpellandam esse determinarunt. Articulus Octavus. De expetita actorum nationali lingua concinnatorum per Suam Majestatem Sacratissimam et altiora Dicasteria acceptatione. Ex incidenti, quod ad iteratas SS. et 00. homagiales Praeces intuitu Actorum Lingua Nationali concinnatorum citra praevie instituendam eorundem in Partibus non sine gravi Regnicolarum Praejudicio ac temporis remora versionem, lam per Suam Majestatem Sacratissimam quam et alia quoque altiora Dicasteria in pertractationem assumptionis hoeve scopo denominandorum sufficienti numero Interpretum SS. et 00. nulla adhuc Resolutione Regia consolati sint, praeces suas altissimo obtutui eatenus denuo atquc iterum substernendas ordinarunt. Articulus Deci mus. De Lingua Nationali intra ambilum Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae ad gradum Diplomaticae elevata — expetilaque eatenus Sanctione Regia. Dum Anno 1805 pro usu officiosorum negotiorum SS. et 00. Regnorum horum Linguam latinam introduxerunt, hancque statuto municipali in sensu Art. 120, 1715. condito, altissimeque approbato, eo duntaxat scopo praemuniverunt, ut Regna haec contra impendentem Linguae hungaricae introductionem certa tuta-que reddantur, nequaquam vero Suao Nationalitatis Evolutioni Limitem ponere, are propriae Suae Nationalis Linguae progressum praecludere voluerint, hoc ipsum eo etiam confirmantes uberrime, quod Lingua Nationalis in Consultationibus pu-