244 utilitatis et commodorum rationem id exposcere, ut ei, quod hac in re jam a priori matura Deliberatione discussa Nobis clementer Statuere visum est, dein-ceps quoque pro muñere Nostro Regio insistamus; Eapropter (Juramento etiam per Spectabilein ac Magnificum Comitem Banum Fidelem Nobis Sincere Dilectum, qua praeattacti Novi Consilij Nostri Regii Praesidem, in Praesentia Nostra Caesareo-Regia jam deposito existente) Fidelitatibus Vestris hancce benignam atque constantem Voluntatem Nostram ea cum ulteriori clementissima Declaratione significandam esse duximus : quod quemadmodum Nos Novum hoc Consilium Regium in omnibus ad Normam Con-silii Locumtenentialis Nostri Hungarici, in Regnis etiam istis Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae instituendum benigne decrevimus, ita etiam ejusdem Activitatem et Dependentiam talem omnino in omnibus et singulis, qualis praeattacti Consilij Nostri Locumtenentialis Regii Hungarici est, futuram ; ñeque Nos admissuras, ut illud sphaeram activitatis suae vel in Militaribus, vel in publicis negotiis quo-quo modo excedat; quin potius curaturas, ut in his Banalis Authoritas et Sta-tuum et Ordinum Regni activitas semper salvae maneant. Hinc etiam benigne admittimus: Ut non solum haec novi Consilii Regii per Nos facta Institutio in próxima Generali Regni Hungariae Diaeta inarticuletur ; veruni etiam, ut partes maritimae, actu per Consilium Comerciale possessae, ut hactenus ab eodem de-pendeant; Quoad ipsos vero tres Sclavoniae Comilatus, dum effectus bonae in Contributionalibus Manipulations ex ipsis ejusdem Consilij Operationibus primum prodiverit, eotum circa eosdem Comitatus Sclavonicos quoad Contributionale quoque crebro fati Consilij Regii Curae et Directioni subjiciendos benigne sumus dispositurae. De reliquo Fidelitatibus Vestris Gratia Nostra Caesareo Regia benigne propensae manemus. Datum in Archi-Ducali Civitate Nostra Vienna Au-striae Die prima Meusis Augusti Anno Domini Millesimo, Septingentésimo, Sexagésimo Séptimo. Maria Theresia in. p. Comes Georgius Fekete m. p. Ladislaus ßattha m. p. Intitulationis tenor talis est: Reverendis, Honorabilibus, Spectabilibus ac Magnificis, Magnificis item Egregiis et Nobilibus, nec non prudentibus ac circumspectis N. N. Regnorum Nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Universis Statibus et Ordinibus, Fidelibus nobis dilectis. Varasdini ex offo. (Locus Sigilli Regii.) (Caeteris exmissis.) Originale in Archivo Regni Croatiae.