216 non obstantibus, cum exactissima Statutorum terminorum observatione rite et quam exactissime crediloribus persolvantur. Postquam vero supramemorali Uni-versorum Coinitatuum Status et Ordines adeoque Regnum omne, ut alias, ita edam in hoc eventu desideriis S. C. et R. A. Majestatis Suae unanimi assensu Sum-mis omnino devotissimi Obsequij Studiis subscripserunt, eaque prorsus ratione, qua a Summefata Sua Sacra Majeslate praenotatos fundos recipiunt, hos vicissim in Creditores illos. qui pecunias effective et realiter anticipant, transcribendos, Iisdemque in securitatem pro reali Hypotheca inscribendos declararunt, consecutive data mihi Regni Palatino Regioque Locumtenentiali Consilio piena potestate, ut Creditoribus singulis obligatoriae Litterae, Subscriplione et authentico ejusdem Regij Locumtenentialis Consilij Sigillo munitae, expediantur, quae plenariam omnino efficaciam, robur et firmitatem sunt habiturae. Penes quarura Expeditonem omnes lìdeles Creditores omnibus illis immunitatibus, Praerogativis et Concessionibus, quae ex Regia Benignilate et Munificentia in Benignis Obligatoriis seu Assecura-toriis Litteris Regiis fusius exprimuntur et contineutur, fruentur et gaudebunt. Quarum Litterarum Assecuratoriarum Regiarum tenor sequens est (ut supra). In quorum proinde fidem Dominum N. N. super anticipatis et effective numeratis 1000 florenis non modo praesentibus quietamus, sed et insuper se-curum omnino reddimus, quod non modo Interesse suum de medio in medium Annum ex Cassa Contributionali, et respective Camerali, sed ipsum etiam Capitale in Statutis per Regias Assecuratorias Litteras Terminis rite, et absque omni defalcata seu exceptione sit accepturus, praesentium obligatoriarum, ex atlributa Nobis potestate per nos expeditarum, Subscriptionibus authenticoque Regij Locumtenentialis Hungarici Consilij Sigillo munitarum, ac eodem Domino Creditori pro sua, suorum, et Cessionariorum suorum plenaria securitate extradatarum et consignatarum, post Capilalis Summae exolutionem Nobis in specie et ipso Originali restiluendam, vigore et testimonio mediante. Repraesentationis Tenor Sacratissima Caesarea et Regia Apostolica Majestas, Domina Domina Clementissima! Dum e Clementissimo Majestatis Vestrae Sacratissimae Explanatorio re-scripto sub dato 4. Mensis labentis, in negocio mutuo Summendorum 10 Millio-num ad Nos emanato, innatam Majestatis Vestrae Sacratissimae Clementiam, qua in submovendis illis, quae benignae ejusmodi Majestatis Vestrae Sacratissimae intentioni moram hactenus injecerant, dilficultalibus, candidissimum Animi Sui Caesareo-Regij Sensum libertini testari dignabatur, abunde iterum perspeximus; non potuimus non novo erga Clementissimam Dominam homagialis Obsequij fervore exardescere, Conatusque nostros omnes eo intendere, ut ratio quaepiam inveniri constiluique posset, qua salvis Privilegiis, Praerogativis et facultatibus Nostris, adeoque integris Regni Legibus benignae Majestatis Vestrae Sacratissimae menli intentionique, spectalis cumprimis arduis belli hujus exhaustique Aerarij Caesareo-Regij circumstantiis, fieret satis.