138 Judiciariae Praesidem Joannem Rauch, Adamum Oresky Supremum Regni Ex-actorem, Zagrabiensis Stephanum Gudich et Crisiensis Comitatuuin Joannem Simunchich Vice-Comites, nec non prò Actuario Conferentiarum Regni Secreta-rium Antonium Spissich ellegerunt et deputarunt, Laboris et operis sui Dominis Stalibus et Ordinibus relationem facturos. Articulus Decimus Tertius. Supra ad formalitatem reincorporalionis Sclavoniae ordinatae Deputationis re/alio. Supra, Arliculo 3., ordinata ad ellaborandam gubernandi inferioris Sclavoniae idaeam deputalio, ejusdem ideae et laboris sui Dominis Stalibus et Ordinibus fecit relationem ; quae idaea publice lecta et aprobata, atque Suae Excel-lentiae Banali communicanda, Dominis vero Commissariis prò instructione danda, publicoque etiam Regni Prothocolo inserenda statuitur; si porro quaepiam circa quodpiam praeinsertae idaeae punctum occurerent considerationes et difficultates, bas et tales prò re nata Excellentissimo Domino Comitii Bano, adhibitis ad Latus suum praeinsertis Dominis Comissariis, definienda, et prò alto suo judicio eatenus resolvenda resolvendi plenaria attribuitur authoritas. Cujus idaeae tenor talis est: Reflexiones circa reincorporationem districtuum Sirmii et inferioris Sclavoniae, Dominis Regni Deputatis, sub Praesidio Excellentissimi et Illustrissimi Domini Comitis Ludovici Erdody de Monyorokerek, Montis Claudii et Comitatus Yarasdinensis perpetui Comitis, Sacratissimae Regiae Majestatis Actualis Intimi Consiliarii Camerarii et Colonelli, Zagrabiae die 9. mensis Aprilis Anni 1743 considentibus, occurerunt sequentes, et quidem : I. De omnimode avertendo in reincorporanda inferiori Sclavonia ortho- doxae l’idei praeiudicio. Maximam Dei omnipotentis ex illibate observata, pluribusque tam Diaeta-libus qua in et Articularibus constitutionibus in hocce Regno stabilita, una et sola eademque orlhodoxa fide clementissime profluere Domini Deputati advertentes benedictionem et misericordiam : cumprimis ac ante omnia Dominis Comissariis quo validius recomendandam censent, ut prò constanti sua tum in sanctam Roma-nam Ecclesiam devotione, cum vero conservationein pientissimarum eatenus in-terventarum constilutionum zelo landatissimo, ne sanctae huic Cbatholicae fidei occasione reincorporationis Sclavoniae quodpiam, signanter etiam per Augustanae, Helveticae, Anabaptistarum et Judeorum Confessioni adictos causetur praejudicium, vel maxime curare et solicitari non dedignentur. II. De Gubernio Militari. Quoniam tum vigore Benignissimi Sacratissimae Regiae Majestatis Mandati. cum et 18. 47. et 50. novissiinae Diaetae Articulorum, districtus Sirmiensis