106 grecati sumus pro more Patriae in Regia hac Ciuitate Zagrabiensi omnes Status Regni Croatiae et Sclauoniae, super bono nostro communi et tractatibus Diae-talibus, qui haberi possunt aut deberent, consultaturi. Quibus Statibus in unum Congregati, nos infrascripti subditi Maiestatis Vestrae, de Statu quidem Cleri Episcopus, de Magnalum Statu Comes Joannes Draskouich, de Praesidiis et Conflniis Regni Christophorus Comes a Delisimono-uich, senior Commendans, tandem de Statu Nobilium Nobilis Georgius Plemich, totius Regni Prothonotarius, habitis primum inter nos priuatis Consiliis, et Augu-stissimam Domum Maiestatis Vestrae indicibili teneritudine atque votorum fidelitate prosecuti, publicis fmaliter exagerationibus periculum fecimus. Ut amore salutis et Incolumitatis suae suaeque totius, quam relinquent, Posleritatis zelo , serio et attente considerare uelint dolorosam illam, cuius vel memoria afflictissima, et contingentiam, si, quod Deus et universi Coeli pieijtis-sime in finem ipsum Mundi auertant, Augustissima Domus in Principe mare de-ficeret; quae nobis eotum Electionis illa libertate, quam Patria Lex ibidem Posonii m postrema Coronatione diaetaliter condita, fatali eo in casu vendicare sibi vi-detur, polliceri licebit. Sine dubio electivum illius lemporis Regnum non nisi in cruentum et bombile bellorum erigetur Theatrum, fomentum erit intestinorum motuum, factionum, ipsa viscera Civium intime discerpentium, ineuitabile periculum, sanguineae deni-que et exterorum Principum nefors Tyranorum ambitionis, nobisque ignotorum hominum mordax et lethale irritamentum : eotum infidis blandimentis quaeremur, armis universa absumentibus compellemur ; sine Duce, sine Rege, pro lubitu, pro fortuna Potentioris tractabimur, spretisque universis iuribus, libertate tota, et auitis praerogativis gentis nostrae vel inuiti subiugabimur. Non procul abest praesens exemplum, Poloniarum instar libere electiuarum peribimus; ubi solo libertatis vanae vano relieto sono, re non imperai nisi omnis Exter, non spoliatur nisi quiuis ciuis. Dicant Status, num non salubrius foret et dulcissimis Pignoribus sane suis prouisum, si, semola illa vix foelici prouisoriae super electione Regis libertate, hereditarium Augustissimae Domus, cuius in singulis Regibus Austriacis plus quam Paternam experti sumus Pietatem, in utroque suo Clementissimo Sexu, nunc, et in obitum usque mundi, suscipiamus Gubernium, ut deficiente infelici fato Austriaco Rege, Austriaca nos habeat Regina, quae nimirum cum residuis et amplissimis prouinciis suis haereditariis nos, populum suum protegat, nos materne regat, nos defendat. Est quidem, ut esse piane videtur, Diuinum quoddam Au-striacae Domus Priuilegium, in imbecillitale Sexus adeo dispensatiuum, ut ve! proxima Poloniae ex Austria Regina, postmodum Lotharinga, in Gubernio nou tantum Reginali, quam etiam Regio et virili, factus Princeps esset. Non deterreat nos a praeconcepto nostro Commodo, quod pars sirnus Hungariae. Partes quidem sumus, uti leges loquuntur, annexae Hungariae, non autem Subditi; et natiuos olim habebamus, non Hungaros, Reges; nullaque vis, nulla Captiuitas nos Hungaris addixit, sed spontanea nostra ultroneaque voluntate non quidem Regno, verum eorundem Regi nosmet subiecimus; ipsorum omnino etiamnum profitemur Regem, quamdiu Austriacus fuerit. In Contrario autem euentu, ne audiamus seducentem libertatis electionem, aul electionis libertatem, neque ne-"cessitatem nostri, atque indissolubilem post Hungarian! sequellam. Liberi sumus,