258 Diplomatice Regno in subsidium exolutionis Confiniariae Militiae 1750. Anno cessorum, jam a 1. Novembris 1769 impediverit, et quod emolumenta eadem a Status publici administratione ita auferantur, quin vel Statibus et Ordinibus Regni, solito canali suo, aliquid de eo constaret; proinde ut justus hic dolor nervose Suae Majestati Sacratissimae repraesentetur, et adminislratio emolumentorum restituì petatur; aut si id ex altissime cognitis rationibus Sua Majestas Sacratissima facere non dignaretur, ut adminus emolumenta eadem, in annuis 8 Millibus flo-renis, quae certo certius Statui Militari inferent, Sua Majestas Sacratissima in Aerarium suum Regium per imputationem in Contributionem assumere dignetur. Nec absimiliter quoniam Venenerabile Capitulum Zagrabiense, de Principe et publico bene meritum, consimili Aulico-Bellici Consilij facto, Comanda Dubi-czensi privatum se esse exponeret, ut Instantia ejusdem Venerabilis Capituli, ad Suam Majestatem Sacratissimam pro ponenda Medella directa, nervose recom-mendetur, determinatum est. (Caeteris exmissis.) Originale in Archivo Regni Croatia«. 1790. MENSE MAJO. ZAGRABIAE. Articuli Generalis, Anno 1790. 12. et sequenlibus Mensis Maji die bus ^ Zagrabiae, celebratae Congregationis. Anno Domini Millesimo Septingentésimo Nonagésimo, Die Duodecima Mensis Maji, in Libera Regiaque Civitate Montis Graecensis Zagrabiensis, ex Edicto, et primuin sub Praesidio Illustrissimi et Reverendissimi Domini Maximi-liani Verhovacz, Divina Providentia Episcopi Zagrabiensis, Abbatis B. V. M. de Topuszka, Comitatus Berzencze Supremi ac Perpetui Comitis, velut ad Actum neo-clementer resoluti Excellentissimi Domini Comitis horum Regnorum Bani juxta praescriptam Altissimo Loco Normam peragendae Installationis benigne Delegati Comissarii Regii, ac tandem terminata eadem Installatone sub Praesidio Excellentissimi et Illustrissimi Domini Comitis Joannis Erdòdy de Monyorokerek, Arcis et Civitatis Varasdinensis Haereditarii Capitanei, Montis Claudii et Comitatus Varasdinensis Perpetui Comitis, Suae Maiestatis Sacratissimae Camerarii, Actualis intimi Status Consiliarii, Generalis Campi Marescballi Locumtenentis, Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae Bani, Eorundemque Regnorum Con-finiorum Colapianorum et Vunnanorum Supremi Capitanei, unius Legionis Eque-stris Militiae Ilungaricae, duorum praeterea Pedestrium Regiminum Banalium Pro-prietarii Colonelli, et Excelsae Tabulae Banalis Praesidis, Inclytorum Dominorum Slatuum et Ordinum praelibatorum Regnorum Dalmatiae, Croaliae et Slavoniae celebratae Generalis Congregationis Acta et Articuli. (Caeteris exmissis.)