30 garie ac denarii antiqui Hungaricales, grossi vulgo Rypparii et Cruciferi, isti poterunt bene expensare in hac terra. Preterea, Serenissime Rex, Marthalosii, (|uos Nobis promisit Maiestas Vestra, nondum venerunt, sed supplicamus Maie-stati Vestre, dignetur eosdem absque ulteriori dilacione mittere. Quia summa jiecessitas est ipsos terre sive Regno Carinthie, ut et nobis. Insuper audivimus, quod de illis Mille Equis, quos nobis Maiestas Vestra spoponderat, dedit Maiestas Vestra Francisco Bathyany ducentos Equites, quod omnino est contra Maiestatem Vestram, ac contra nos, quoniam nullum Equilum scimus, qui ipsi teneret in Croacia ; quare supplicamus Maiestati Vestre, ut illos ducentos Equites comittere dignetur, ut manerent in Croatia, in Confinibus, ubi necesse esset. Serenissime atque Generosissime Rex! nobis occurit in merao-riam et scimus, quod Equites illi Mille ac ducenti Marthalosii contra potenciam Bozne, circa nostram defensionem, non est aliter, nisi quasi una Excubia, vul-gari sermone sthrasa nuncupata, quia non possimus arbitrari pro defensione nostra ac ceteris Regnis Maiestatis Vestre, ut possint iuvari nisi duabus causis. Unum, si posset Maiestas Vestra manere cum tali potentia, ut Boznam sub se occupare posset, vel autem, quantumcunque Confinia Turcorum remocius a Nobis ponere. Secundum, si istud nunc fieri non potest, ut Maiestas Vestra tantum exercitum teneret in Confinibus Carinthie, quod quociescunque Boznenses exirent nos depopulare, ut semper cum ipsis confligere valeremus, et si quod Castrum oppugnarent, eundem defendere possemus. Preterea, Serenissime Rex, hoc certe scimus, quod a certo tempore exercitus Turcorum in promptu congregatus stat, sed veraciter rescire non pos-sumus, si nos hic occupare voluerit, vel per nos ibunt ad alia Regna Maiestatis Vestre, et non dubitamus, quia ex bis unum erit, quia Consuetudo ipsorum circa iestum Beati Georgii exire fuit depopulare, sed non exierunt ; arbitramus, quod maximum negotium unum sint facturi, nunc vero presertim necessarium esset ilio Exercito Maiestatis Vestre, quem promiserat tenere in Carintia. Serenissime Rex! Iste Exercitus non est in Confinibus Carintie, neque Marthalosii, nec pi-xidiarii, nec victualia ad necessitates Castrorum finitiinorum, neque slipendium nostrum, pro quo servimus, nisi hoc manifeste inspicimus, quod nos Maiestas Vestra, ex manibus suis tempore prius perdere vultis, quod valde melius esset pro anima Maiestatis Vestre, ut Maiestas Vestra nos unquam ad manus suas reciperet. Que talia verba sumus pluries nostro supremo Capitaneo Nicolao Jurys-sich daturi ad notitiam, qui semper nobis promissus est, ut Maiestas Vestra ad omnia ista bene et generose providere vultis, qnam providentiam et nunc expectamus. Ea propter Serenissime Rex! supplicamus Maiestati Vestre humillime et intime, ut has nostras nunciaciones et scripta ingenerose suscipere non dignetur. Et supplicamus Maiestati Vestre, ut Maiestas Vestra hanc graciam nobis facere dignaretur, ut unum Consiliarium ex Curia, et alium ex Consilio Maiestatis Vestre, quod est in Vienna, mittere dignaretur, cum istis nostris Nunciis revidere desertam terram et mansiones nostras, qualiter manemus. Quia hoc perpetualiter bonum ac prosperum erit Maiestati Vestre, ac etiam nobis, quia quis non videt has necessitates, inpossibile est, ut credere posset vitam istius miserrimi Regni.