81 Praeposito Zagrabiensi, Magnificus Petrus Rathkai, Gregorius Pettheò, Stephanas Gereczy et Nicolaus Megiurechky. Quantum vero ad subsidium Regni pro praemissa Nova erectionc Pethri— nensi attinet, ijdem Status ac Ordines prout antea sic et nunc quoqe (cum pecunia parata auxilio esse non possint) laboratores pro modulo facultatum suarum administrabunt. Interim ad Pethrinenses Indagines deputantur Commitatuum Zagrabiensis et Crisiensis (extra processimi Pomper, qui Drauae aduigilabit) illi omnes processus, qui pro hoc anno laboratores non administrarunt. Ad reaedificationem vero Fortalitij Pleter deputantur bona Castri Selin. Ad Fortificationem similiter Episcopalis praesidij Pokupzki deputantur bona eiusdem Episcopatus Zagrabiensis. Pro revisione autem Colapianorum Conliniorum et Conscriptione ac In-ventatione munitionum, in eisdem existentium, expediuntur Egregij Nicolaus Tompa et alter Nicolaus Megiurechky. Praeterea ad custodienda Vada Drauana, deputantur Ducenti llaramiae Regni, quos Dominus Capitaneus Regni eodem cum Sufficienti Vicegerente suo ablegabit; quibus quidem peditibus Exaclores statim Stipendium numerabunt. Tempore nero ingruentis necessitatis alicuius (quod Deus auertat) Vni-versi Status ac Ordines Regni, ad requisitionem praemissorum Doininorum Com-missariorum, non obstante vnius vel alterius absentia, iuxta priorem limitationem Regnicolarum, personaliter insurgere, et penes alterum ipsorum militare, sub poena in eisdem Articulis constituta, teneanlur. Et quia plurimi regnicolarum Contributionem Regni hactenus administrare ad destinatos terminos neglexerunt, Ideo Statutum est: Vt omnes Ordines Regni praemissas Contributiones praecedentis anni, usque ad festum Beati Nicolai Con-fessoris et Episcopi, Exactoribus soluant; Alioquin Contumaces, elapso ipso Testo, per Judlium, penes extradatas praeceptorias Regni, in duplo, ad Regni necessitatem convertendo, uadientur. Praeterea cum hactenus Capitaneus Regni nullos Exploratores habuerit, sine quibus Confinia persistere haud possunt : ideo ad inlertentionem eorum deputantur ex Dacio Regni ad singulos Annos, Centum floreni Renenses. Quod quidem Dacium Regni cum omnino utile Statibus ac Ordinibus vi-deatur, in Comitatu autem Zagrabiensi discordiae sint inter Exactores, Laurentiuui videlicet Drenoczy et Georgium Mattuz : ideo, ex quo Drenocium iidem Status ac Ordines Regni constituerint in Exactorem, eundem modo etiam in praemisso. Officio confirmant A Georgio vero Matuz exigent rationes Reverendus Dominus Praepositus Zagrabiensis Thomas Mykulych. Gregorius Sugnetich et Michael Ver-nich, qui deinceps a praemissa Exactione cessabit. Interea Camera nomine Regni reqmrenda erit, de faciliori modo Exactionis praemissi Dacij, medio Tricesimatorum. Articulum de liquidis debitis editum Status ac Ordines, propter plurimos excessus, sic inteliigere deinceps volunt, ut posthac prius Appelatio transmittatnr in Sedem Judiciariam Comitatus et reuideatur, postea executio subsequatur. Pro expensis Viennensibus Caspari Barilovych, Nonaginta quinque floreni hungaricales deputantur ex Contributione Regni, per unum florenum ex bonis. Pars II. Articoli Diaet. ^ ^ I