224 Comes Banus praeditus est, Privilegiis Inclytoriun Croatiae Statuum, quoquo modo derogetur, ac proinde in hoc duntaxat sensu suprafatum Rescriptum summendum esse. In reliquo vero ad quaevis grati officij Studia etc. Ex Consilio Bellico Viennae 2. Decembris 1763. Josephus Goldt. Articulus Decimus Tertius. De Conscriptione Emolumenlorum Confiniariorum. Interversa certarum circumstantiarum concursu, quae in priori Congrega-tione ordinata fuerat, emolumentorum Confiniariorum Conscriptine, ut eadem, quo ocyus et comodiu6, una etiam cum interventu Domini Colonelli Garlechich, ex Suppeditandis per Dominos Emeritum et Actualem Comissarium Informationibus praevia Statuum Informatione peragatur, ordinatum est. Articulus Decimus Sextus. De Domino Medico Ilinterholczer in Physicum Regni conformalo. Praestitis complurium retro Annorum curriculo utilibus indefesso conatu per Dominum Medicum Michaelem Hinterholczer Servitijs, Domini Status et Or-dines collatum jam alioquin eidem cum Stipendio Rhen. 500 Physicatum Regni praesenti quoque Statuto confirmarunt. (Caeteris exmissis ) Oiginale in Archivo Regni Croatiae. 1764. MENSE MAJO. ZAGRABIAE. Articuli Generalis, Anno 1764., 22. et sequentibus Mensis Maji diebus, Zagrabiae, celebratae Congregationis. Acta et Articuli Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum Regnorum Dalmaliae, Croatiae et Sclavoniae, in Generali eorundem, ex Edicto et sub Praesidio Excellentissimi et Illustrissimi Domini Comitis Domini Francisci d& Nadasd, perpetui Terrae Fogaras, Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Bani, eorundeinque Confiniorum Colapianorum et Vunnanorum Supremi Capitanei, Ordinis Militaris Begio-Theresiani Majoris Crucis Equitis, Generalis Campi Mare-schalli, Sacrae Caesareae et Begio-Apostolicae Majestatis Consiliarij Actualis Intimi, Camerarij, unius Legionis Equestris Militiae Hungaricae, Duorum itera