37 a presentibus periculis ac necessitatibus, discriminibusque reducendos, in tran-quillum statura spedare, accomodaque et vtilia esse videbunlur, omnem possi-bilem opem viresque, sine difficultate et Impedimento cum effectu prestetis. Porro de victual ibus confidimus Vos eiusmodi prorsus ordinem daturos, ui neque vili nocumento prouincialibus istis, neque Gentibus nostris grauamini sit futurus, quin potius vtilis et vniversis ad pacem et expeditionis Nostre mili-tibus pro sustentacione lolerabilis. In qua re omnino habendam rationem illorum -■ensemus, qui alioquin facultatibus suis malignitate temporis damna passi sunt t ad angustias quodamodo redacti videnlur, ne illius oneris pondere graventur lus quam par sit. De subsidio vero porigendo, Impositioneque facienda, videtur Nobis pre-sens tempus longe magis aptum esse, vti fiat Contributo, quam quod exspectetur donec necessitas maior vos opprimat. Nani quod deus auerlat, si lune primum cura hoslis est pro foribus, remedia illa querere volueritis, serra admodum Co-lectio erit, credite nobis, Subsidiarum illarum, et non tanta haberi poterit propter Ingruentia mala. Nunc vero longe comodius est, vti congregentur ea in tempore, viaque meliori, quibuscum contra hostes apparatus fieri, periculisque pro-pellendis prospici queat, Id quos Vos ponderaturos piane existimamus, quod si feceritis, non est dubitandum quin in eo Vos ita faciles et promptos exhibebitis, vti nedum nos cupimus, verum veslra propria utilitas exigit, officiumque Vestrum requirit, maxime, cum persuasissimi™ Vobis esse debeat, Nos Vobis et Regno isti Nostro, ornili parterno et benigno auxilio, ope, Juuàmine, Subsidioque nostro, in quocumque rerum euentu semper affuturos, et pro defensione adeo Vestra, tamquam fidelium Regnicolarum Nostrorum, tura corpus Nostrum, tum facultates exponere minime dubitaturos. Que vos cum de Nostro in Vos animo propenso in presentiarum ignorare noluimus, tum ad literas Vestras gratiose vobis respon-denda duximus. Datum Präge Secunda Maji 1537. Originale in c. r. secreto Archivio Viennensi. 1537. 27. DECEMBRIS. PRAGAE. Instrudio a Ferdinando I. Rege Commissariis ad diaetam Croaticam, Cristi A. 1538 servatam, deputatis, data. Ferdinandus etc. Instrudio de iis, que Egregius Paulus Bornemissa Secretarius Noster et Paulus Posel Heraldus noster, fideles nobis diledi, super exactione Dice, que in Regno nostro Sclauonie, post Conuentum proxime in Crisij ad festum trium Regum futurum, Nobis offeretur, agere debeant. Quia in omni functione et rerum administracione fidem et diligenciam seruitorum requirimus. Itaque facta Regnicolarum nostrorum in Conuentu dicti Regni Nostri Sclauonie cum Oratoribus Nostris, quos ilio missuri sumus, delibe-